Latin
SOLATIUM PODAGRICORUM. LUSUS SATYRICUS, ADVERSUS BURCHARDUM SALLIUM GINTRIONEM, LXVII.
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 2.67
Unproofread scanNot analysed yet
Et dubitamus adhuc cruciatum extendere neruis?
Quod dixi, repeto: cuperem quoque in Acta referri.
Haereat auriculis fixum radicitus. Aufer
E Mundo Podagram; simul et clarissima Mundi
Ingenia abstuleris. quae si comprendere tentet
Aequa suo numero, citius numerabit arenas
Sallius aequoreas, et in Ionio immenso
Multiuagos fluctus. Honor est, memorare silendo.
Plura referre mora est. cursum contendere nauis
Ulterius placet. in sicco dum Gintrio mordet
Infameis digitos, et fracta Calumnia plorat.