# Solatium Podagricorum: Libri Duo 2.67

Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo, SOLATIUM PODAGRICORUM. LUSUS SATYRICUS, ADVERSUS BURCHARDUM SALLIUM GINTRIONEM, LXVII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/2.67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/2.67

Et dubitamus adhuc cruciatum extendere neruis?
Quod dixi, repeto: cuperem quoque in Acta referri.
Haereat auriculis fixum radicitus. Aufer
E Mundo Podagram; simul et clarissima Mundi
Ingenia abstuleris. quae si comprendere tentet
Aequa suo numero, citius numerabit arenas
Sallius aequoreas, et in Ionio immenso
Multiuagos fluctus. Honor est, memorare silendo.
Plura referre mora est. cursum contendere nauis
Ulterius placet. in sicco dum Gintrio mordet
Infameis digitos, et fracta Calumnia plorat.

---

Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldesolatium_1.xml.
