# Solatium Podagricorum: Libri Duo 2.71

Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo, SOLATIUM PODAGRICORUM. LUSUS SATYRICUS, ADVERSUS BURCHARDUM SALLIUM GINTRIONEM, LXXI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/2.71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/2.71

Nec semper tamen ista iuvant. inoleuit auitum
Ceu radix, aliquando malum; plenumque parentet
Trudit onus. primae redeunt in semina caussae.
Ut si etiam expellas furcis, tamen osque recurrat.
Vnde patet, Podagram non esse pigram naturam.
Nam contra hanc Flaccus furcas negat esse valenteis.
Quamuis Algouius tentauerit hanc quoque pugnam
Victor; et idcirco celebri laudatus in urbe,
Vinctus Chaoniis Augusta tempora sertis.
Quid possint animi fortes, a vomere discas.

---

Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldesolatium_1.xml.
