Latin
SOLATIUM PODAGRICORUM. LUSUS SATYRICUS, ADVERSUS BURCHARDUM SALLIUM GINTRIONEM, LXXVI.
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 2.76
Unproofread scanNot analysed yet
Iste quidem immitis, nec tali compare dignus.
Ecquid enim expellas dignantem temet amate?
Vxor erat Gauro, Flasconia nomine dicta:
Et dilexit eam titulo vel nominis huius.
Quippe meri bibulus tam rem, quam nomen amabat.
Hinc illi dulcis Flasconia semper in ore.
Nec minus illa suum Gaurum mulcere studebat.
Haec igitur coniux, acta trieteride sexta,
Abrupit vitae filum: sociataque Parcis,
Postquam Lethaeo maneis lustraverat amni;
Pace bona Lachesis, (fidens sollertia dextrae
Tanta fuit) didicit torquendi staminis artem
Lanificam, sacraque colu deducere Fata:
Emeritoque viro, Ioue permittente, caducos
Viuere quos poterat, transcriptos texuit annos.
Hinc solidae Gauro vires, et tempora longa;
Fessaque canicies. tandemque Podagra, senectae
Appendix. Numne ingemuit? num lumina torsit?
Coniugis ille memor, munus caeleste, relictum
Et miris verisque modis, liquidisque probauit.
O mea, dicebat, Flasconia dulcis: (et ori
Oscula depangens admovit:) tene benignum
Iam credam Numen factum: quae in tempora vitam
Produxi tam longa meam! *
Dixerat, et lacrimis oculi maduere profusis.