# Solatium Podagricorum: Libri Duo 2.77

Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo, SOLATIUM PODAGRICORUM. LUSUS SATYRICUS, ADVERSUS BURCHARDUM SALLIUM GINTRIONEM, LXXVII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/2.77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/2.77

Cur non triticeo totum te mergite mergis?
Et Cererem prius imploras, puerumque volantem
Anguibus, atque nouae monstrantem munera stiuae?
Quem quoniam Agricolae pressis imitantur aratris
Sudantes; vivunt absque omni labe Podagrae.
Hoc quoque credamus: (cur non credamus Avito?)
Igniuomos Agrippa pedes perfudit aceto.
Clodius hoc Romanus Eques fecisse veneno
Dicitur (atque pedum triste excussisse venenum)
Feruenti, indignum reputans cessisse calori,
Ingeminabat eum. Si detesteris acetum:
Largum infunde merum, quod fert Herlennius Ister:
Vicini nobis colles venale propinant.
Tale nec in tota generat vindemia Cypro.
In pestem Podagramque valet, fatuasque mariscas.

---

Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldesolatium_1.xml.
