Latin
SOLATIUM PODAGRICORUM. LUSUS SATYRICUS, ADVERSUS BURCHARDUM SALLIUM GINTRIONEM, LXXXI.
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 2.81
Unproofread scanNot analysed yet
Forsan et ex nostro speras Helicone iuvari.
Accipe. Castalii fontis communibus undae
Vix distant, absente Deo: nec stagna mouentur
Interius. nihil inde bibet coeleste Poeta:
Nullaque mutandi virtus est pectora Vatum.
Lymphae vulgares. Simul autem intrauit Apollo,
Et trepidas commouit aquas vertigine, et alto
Numine compleuit, resonans exaestuat amnis:
Lucenteis saliunt bullae: vada torquet anhela
Tempestas, omnesque furens ingurgitat oras
Gurgitis insani. spumis albescit ab immo,
Vimque salutiferam recipit Fons atque canoram.
Tunc rapere afflatus: tunc exsorbere procellas
Tempus inundanteis, et feruere sideris instar
Criniti; vel
Tunc inferre pedes, totumque immergere corpus.
Qui prior ingreditur, Podagrae depellit acorem.
Credite: vel famae timide si creditis isti;
Ante cadam causia quam iusta, iniusta probetur.
Dii melius! ne quis dicat, me falsa locutum.
Ille profanus eat lictor, praesitque profanis.
Nec sit nobilior ciuis, quam Gintrio noster.
Quem videt a tergo Ianus, ridensque coruscat:
Extenti monstrant digiti, rhonchique sequuntur.
Opdagricis nondum cessas illudere nostris?