Latin
back.2.2.1 to back.2.2.3
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo back.2.2.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
etc. X. Nullam Coniugem, ex omni mulierum nomenclatura, ita viro ad nutum et numerum seruire. XI. Vanae querelae Podagricorum, minus recte sentientium. XII. Quasi vero mercimonia, quibus ditescimus, non aeque a Podagricis curari possint! XIII. Ingens commodum ex Podagra, quippe, ut putatur, odorifera. XIV. Non captos pedibus: sed verius apodes miseros esse. XV. Nouae querelae Podagricorum absterguntur. XVI. Caeterum usum pedum, tanti non faciendum esse, docere exempla Regum barbarorum, et non barbarorum; pedibus alienis saepius utentium, quam propriis. XVII. An auis Paradisi dicta, caeteris volucribus idcirco infelicior sit, quod pedibus careat. immo, pol, beatior. XVIII. Nulla opprobria irridentium (in primis Sallii Gintrionis) curanda Podagricis: in fortunae suae thalamo secure quiescentibus. XIX. Paucis. naturae genio exceptis mobilibus, caetera pleraque, quietem spectare, ipsummet DEUM. XX. contra puerilia vota Podagricorum Neotericorum, ineptis desideriis aestuantium. XXI. Historia lepida de Fure, ad ultimum supplicium ducto, et ingemiscente spectatore Podagrico. XXII. Arbori inuersae, hoc est, Homini, timendam magis esse Cephaleam, quam Podagram. XXIII. Quae Chiragra est metuenda; quomodo curanda. XXIV. Nullos Choreutas decentius modestiusque saltare Podagricis. exemplo esse Hieronymum Sauendulam, et Meinradum Panarotum. XXV. Romam, in Consulari primoque flore diutius staturam fuisse? si Iulius Caesar pedibus, non capite, (secundum Sullae inane augurium) laborasset. XXVI. Adeoque saepesaepius Podagram virtutum magistram esse; et indomitas mentes a vitiis coercere. XXVII. Quid? quod aliqui Podagricis otii dulcedinem inuideant: utque hac frui possint, arthriticum morbum simulent. Caelius apud Martialem. Epigram. lib. 7. nostro saeculo, Petrus Cucuphas, et Nicodemus Stampolides, notissimi Pseudopodagrici. XXVIII. Wolfgangi Mennae, ex doloribus Podagrae, mortem optantis intempestiuum desiderium, et minime serium votum exploditur. in fine alluditur ad auream gnomen D. Augustini: melior est aequitas animi, quam sanitas corporis. XXIX. Recensentur aliae commoditates Podagricorum: Sallio Gintrioni nunquam assequendae. XXX. Priuilegium Podagricorum, in hostili expugnatione urbium. XXXI. Podagram, subinde vices utilis Paedagogi supplere. XXXII. Nicolaum Traffum, Basileensem, Pictorem celebrem, vitio suo inopem, beneficio Podagrae, in virum ditissimum euasisse. XXXIII. An, et quomodo Podagra naturam perficiat. XXXIV. Podagricos, uniuersim loquendo, viuere longaeuos. In exemplum proponitur Claudius Bamba octogenarius. XXXV. Ideo Henricum Moschum, horrore celerioris Fati perterritum, anhelare ad Feudum Podagrae capessendum: quod Liuornus Murcia iam possidet. XXXVI. Interludium mimicum, ex Cl. Claudiano Poeta: felicitatem Podagricorum compendio explicans. XXXVII. Quocirca qualemcunque dolorem, amore vitae honestae, insuper habendum: ex Schola Stoicorum. XXXVIII. Podagricum, in Fabula Humanae vitae, personam suam, etiam sedendo, strenue peragere posse.