# Solatium Podagricorum: Libri Duo front.1.2.1-3

Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo, front.1.2.1 to front.1.2.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/front.1.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/front.1.2.1

Poterat hoc quivis Deorum; poterat et Iovis filius bimater dicere. Spectavimus olim, atque etiam audivimus, simile opus elaboratissimae artis, Argentorati, in Alsatia; sed, ut verum fatear, non ad eundem gustum. Appetebat vespera: et ecce repetentibus domum, adhuc in gradibus, Horologia laudata procul insonare credidimus. tanta suavitate, et quasi stupore mentis, permulserant. Venio nunc tandem ad te mi Thoma: immo verius ad me et scopum meum. ignosce exerranti in tui gratiam. Quodam die Augustae cum colloquia familiariter misceremus; interrogatus, quae ex omnibus visis mihi praecipue placuissent; hospitali sermone lautissime responderam addidi quoque: odorari potuisse me nidorem Paritatis, quocumque ambularem (quando etiam numero DEUS impare gaudet, vel Poetae ex Virgilio sciant, divinius esse) praeterea et hoc: nescio an uspiam in plures Podagricos impegerim. deinde, loci hic morbus est, an hominum? scitabar. Equidem in Tyroli parcius mirarer. nam ibi bibuntur vina cum faecibus; quae absorpta, ubi se cumulaverint, tandem exaestuant. At vos Neccarico latice, ut plurimum, utimini. et tamen enervatis pedes, pretioso hoc malo oneratos. Hic unus ex accumbentibus: sive is loci morbus sit, sive hominum; age, quia calamo tuo vena et acumen nondum deest: quid miseris insultare pergis? solare potius. Non loci, non vini, non hominum sed aetatis quoque hoc stipendium esse scias. etiam quercus senio labitur, et carina fatiscit. si potes, iuva. scribe, quod affectos oblectet. quippe ni facias? non rogamus indebita: aut intempestivis precibus urgemus. quanta solacia impendisti minus dignis? Alius quidem hortator libellos etiam meos afferre, et quodammodo invidiose exprobrare sustinuit. en, tu ille, inquiens: in Lyricis solatus es imberbem lib. 1 Ode 20. tantum malum tibi videbatur, ad hirci formam propius non accessisse! lib. 2, Od. 23. Aegrum, bene. laudamus misericordem venam. lib. 4. Od. 20. Caecum. nitide, clare. lib. 1 Od, 35. lib. 30 Od. 41. lib. 4. Od. 21. Orbum. optime, in tempore. lib. 2. Od. 25. exsulem. Nil melius. lib. 3. Od. 37. lib. 4. Od. 8. spoliatum. ac si Samaritanus fuisses: vinum et oleum infudisti. In Silvis vero (folia Silvarum ostenderat) solatus es deformem. lib 5. Od. 8. pulchre. lib. 8. Od. 18 Hominem obscuri ingenii. clarissime. Sed cui bono? Od. 19. Calumniis afflictum. iustissime. lib. 5. Od 15. ibidem caecutientem conatus es illuminare. laudamus conatum. Iam vero masculos ad humilioris staturae globum abiectos, ut altius erigeres, pedibus illorum cothurnatis, integrum Librum sextum subiecisti, velut scabellum. Per te pygmaei gigantibus passim insultant.

---

Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldesolatium_1.xml.
