Latin
front.1.2.7 to front.1.2.10
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo front.1.2.7-10
Unproofread scanNot analysed yet
Quid facerem? contraxi humeros; articulisque manuum inter se pectinatim nexis, et ad pectus comice ductis, gemebundus concrepui. Tum, occiditis me, dixi, Paradoxis vestris. Non satis est, ut vel propriis inventis conficiar. Vide, quaeso, praeter Uraniam nostram, portum quidem iam spectantem: attamen (quomodo Regiae sponsae, lenta pompa in Germaniam, per mare traduci amant) qualicumque apparatu instructam; sed exspectatione sui, se aliosque macerantem; et per te iam maiores trahere cogendam moras. Vide inquam catalogum argumentorum, quaestionum, lemmatum; quae scribenda restant: ostendique rerum farraginem: et, quia avidum videbam, deduxi in fecunda Satyrarum pascua, quibus saginatae, et iam aliquae in procinctu stantes emitterentur in nitidam lucem. Si animum habes, lege sis Titulos, licet temere congestos: lege, obsecro: ut cognoscas, quantis molitionibus importunus intercedas. In luxum et crudeles nugas huius saeculi. Satyra in folio regali. De duplici Philautiae speculo, convexo et concavo: quam lepidas facies reddat. Lucri, an famae odor, potentius nasum feriat. Quare Aulica vita, dicatur splendidum sophisma. An hoc saeculo Vitia magis honorentur, quam Virtutes. Adversus eos, Qui se nequiter humiliant. Satyra. An quaedam simplicitas detur, radix duplicis superbiae et Vanitatis. Philosophi, an Poetae, sapientius delirent. An Vulgi proverbiis semper fides habenda sit. Adversus molesta litigia Grammaticorum, saepe de Unica syllaba, immo et apice, superbe et putide rixantium. Quomodo saeculi Homines honorifice se ludificent. Panegyricus. Senum Virtutes ac Vitia, Iuvenum Virtutibus ac Vitiis comparata. Optimorum domesticae rei procuratorum, diu desideratum Encomium. Adversus insanabile cacoethes et pruritum scribendi libros. De Variis modis mendicandi contra profanum hoc: Nihil gratis. Suspicandi facultatem esse Utilem, et saepe Valde necessariam. Demonstratio. Quomodo intelligendum illud Oraculum Virgilii lib 6. Aeneidos. Quisque suos patimur Manes . An aeque iam commune sit, Dissimulare, quam simulare. Item, an simulantium et dissimulantium, idem sit centrum. Criminor te, criminor abs te, Grammaticum esse, non Christianum. De lacrimis Crocodili. lib. unus. Utri stultiores, qui Physiognomiae nimis multa, an qui nihil tribuunt. Hysteron proteron huius saeculi. Quomodo se ludibrio prostituant, qui Vanitate immodica inflati, dona Gratiae, Naturae, Fortunae confundunt. Adversus Pseudopoliticos. Satyra. Quid intelligatur per illud. Mundum opinionibus Regi. Metus amittendi honoris, an cupiditas adipiscendi, homines ad peccandum fortius impellat. An illud Poetae Verum: Invidia Siculi non invenere tyranni