# Urania Victrix 1.0

Jacob Balde, Urania Victrix, Sensus I. Visus. Epistolarum LIBER PRIMUS.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.0
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.0

TOtum huius Sensus officium, munus, obsequium; sed et periculosam familiaritatem, immo et perniciosam libertatem optime descripsit; et Oculum sub oculos posuit oculatissimus Doctor S[anctus] Augustinus Lib[ro] Confess[ionum] 10. c[apitulo] 35. Huc accedit alia forma tentationis, multiplicius periculosa. praeter eam enim concupiscentiam carnis, quae inest in delectatione omnium Sensuum, et voluptatum, cui servientes pereunt: inest Animae, per eosdem Sensus, experiendi per carnem vana et curiosa cupiditas. Oculi sunt ad cognoscendum in Sensibus principes. Concupiscentia oculorum eloquio divino appellata est. Ad Oculos enim proprie videre pertinet. Utimur autem hoc verbo etiam in ceteris Sensibus, cum eos ad cognoscendum intendimus. Neque enim dicimus, audi, quam rutilet aut olfac, quam niteat: aut gusta, quam splendeat: aut palpa, quam fulgeat. Videri autem dicuntur haec omnia. Dicimus enim non solum, vide, quid luceat; quod soli Oculi sentire possunt: sed vide etiam; quid sonet: vide, quid oleat: vide, quod sapiant: vide, quam durum sit. ideoque generalis experientia Sensuum, concupiscentia Oculorum vocatur: quia videndi officium, in quo primatum Oculi tenent, etiam ceteri Sensus, sibi de similitudine usurpant; cum aliquid cognitionis explorant. Ex hoc autem evidentius discernitur; quid voluptatis, quid curiositatis agatur per Sensus: quod voluptas, pulchra, canora, suavia, sapida, lenia sectatur. Hactenus Africanum Oraculum . Sit ergo ratum, quanto Visus ceteris Sensibus praestantior atque utilior est, si munus suum recte obeat: tanto nocentiorem experietur Anima,; nisi probe coercitus, Dominae suae non lenocinari, sed tantummodo famulari assuescat. Nullum certe in homine membrum esse, quod ita Cordi satisfaciat atque conspiret, dicere solebat S[ancta] Catharina Senensis , divinitus edocta. Dialogor[um] c[apitulo] 89. Huius itaque Sensus blandimenta tentantis Animam, et, si annueret, ad absurda ducturi, sicut et ceterorum Sensuum insidias, in mollia Epistolarum vincula coniecimus. familiaris enim scribendi modus, refert quendam procorum in agendo loquendoque modum: suavi sed tecta atque viscosa facilitate sollicitantium praedam capiendam. Sic Auceps capit Aves, procus puellas, Daemon per Sensus Animas.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
