# Urania Victrix 1.1.2.45-88

Jacob Balde, Urania Victrix, Sensus I. Visus. Epistolarum LIBER PRIMUS., Epistle 1, lines 1.1.2.45-1.1.2.88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.1.2.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.1.2.45

Iacta, Cupidinei penetralia pectoris intrant:
Perque animum rapidi fulminis instar eunt.
4. Da faciem quamvis, nulla non parte venustam.
Ni videat, foeda est: ni videatur, abest.
Turpe rudis catulus, communique aethere cassus.
Idem, cum caecus desinit esse, placet.
Vile pecus talpa est. lynces celebrantur acuti:
Plaustraque non humili Bacchica sorte trahunt.
Solantur maestam Noctem procul aetheris ignes.
Sidera sunt oculi, pulcher Olympe , tui.
Aspice pavonem: quid enim formosius illo?
Nimirum gemmas explicat ille meas.
In me viva suam fixerunt Gaudia sedem.
Hic habitant Charites : hic genialis Amor.
5. Hinc manant lacrimae: quas cum miseranda profundis:
Amittit vires egeriturque dolor.
Crede mihi, non est humor pretiosior isto.
Unica saepe Deum flectere gutta potest.
Hoc Superum nectar quoties Metanoea propinat,
Exceptum phialis Angelus ipse bibit.
Flent quoque iucundo vites imitamine nostri.
Fletibus his ridet dulcius uva magis.
6. Cur quidquid carum est, ex me censetur? Et inde
Exauget pretium dos duplicata suum?
Urbs, oculus Regni si qua est Augusta, vocatur:
Urbis ut in vasto Curia pulchra Foro.
Euryalus Niso , Pylades dilectus Oresti ,
Iste meos oculos, dicit, amicus habet.
Hac leviter quoque nemo volet cum parte iocari:
Qui tamen in tergum saeviet usque flagris.
Cum subit intrepidus fulvam gladiator arenam,
Mutuaque adverso conserit arma viro:
Non parcit manibus, latus obicit, omnia pugnam
Membra cient: oculis sed cavet ipse suis.
Vincat: at his laesis queritur de sorte triumphi:
Et, mallet fracto succubuisse genu.
Mecum laetitiae, mecum sunt mille lepores:
Mille voluptates pupula parva capit.
7. Per nostras tamen ipsa soles laetata fenestras
Prospicere, et Mundi commoditate frui.
Utque frui possis, meus est tibi nervus ad usum.
Delicias omnes Opticus ille refert.
Ah dolor! Humani compacta in corporis artus,
Haud secus ac taetro carcere clausa lates.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
