# Urania Victrix 1.2.1

Jacob Balde, Urania Victrix, Sensus I. Visus. Epistolarum LIBER PRIMUS., Epistle 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.2.1

PRincipio carissimum sibi Sensum non inclementer habet. Postea commemorat pericula Visus : ingerit modum legemque sancitam Naturae: iubet denique sua sorte contentum esse. Passim tamen per totam Epistolam, iam laudat et demulcet; iam irridet et exprobrat. 1. Uraniam (Animam) non diffiteri praestantiam et primatum Visus . 2. Mirari tamen eius, utpote oculati commercium cum caeco Cupidine . 3. Unde igitur insolitum amorem, dominandique libidinem conceperit? 4. Hortatur porro Visum, ut suas excubias diligenter servet. Quid intus Domina agat, ad satellitem non pertinere. 5. Oculorum quidem venustates, atque utilitates, esse quam plurimas; sed non minora neque pauciora pericula. 6. Multos per oculum periisse. 7. Astruitur exemplis. 8. Lacrimas ex oculorum thesauro derivatas, fluere aeque ancipiti fama ac pretio: eosdemque flere, et flendi causas dare. 9. Oculum Animae praecipuum, non indui tunicis, nervis, humoribus. 10. Illo itaque mentis oculo videri, quae Caro non sentit, per Lumen gloriae. 11. Carneum tamen oculum non despici, intra servi conditionem, et obsequia submissum.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
