# Urania Victrix 1.2.2.1-44

Jacob Balde, Urania Victrix, Sensus I. Visus. Epistolarum LIBER PRIMUS., Epistle 2, lines 1.2.2.1-1.2.2.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.2.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.2.2.1

QUam mihi misisti, geminatam reddo salutem,
Fratribus o cunctis anteferende tuis.
1. Nam cur dissimulem reliquis praeponere SENSUM,
Praecipuam cuius sentio semper opem.
Vive, vale. Nostro precor omnia fausta VIDENTI:
Et puros soles, et sine nube dies.
2. Quo magis admiror fumare Cupidinis aestu:
Quem delectari non nisi Sole decet.
Cum potior tua dos stet in hoc, ut lumina praestes:
Parsque sit officii prima, videre, tui:
Quid tibi cum Nato Vulcani , et forcipe fabri?
Quam rem cum caeco, dic mihi; Visus habet?
3. Ecce, tuis votis etiam natura repugnat.
Quod cupis, adversum est. vis, quod habere nequis.
Lurida pro nitidum praecingunt nubila Sensum.
Nescio quas tenebras, hospes an hostis, amas?
Non eadem lynci, quae grata cubilia talpae:
Non habitant uno noxque diesque loco.
Nec bene conveniunt oculatus et aetheris expers:
Idem Tiresias , et simul Argus eris;
Eice, quas oculo putri spes pascis inanes.
Contentus propria condicione mane,
4. Assignata tui frons est, non pectus herile
Usibus ulterius quid petis ergo mei?
Pectore se ponunt Animae stratoque locantur.
Interior nullis Sensibus aula patet.
Hoc velut in thalamo servum renuente quiesco.
Limina defendas exteriora domus .
Impiger observa, ne proditor otia turbet.
Commissas lictor sta vigil ante fores.
5. Nec tamen irascor, quod ames. quis amare vetabit?
Dummodo sit castus, non vitiosus amor.
Hoc quoque enim dubito. nam quid temerarius ambis?
Nil potes in Dominam Iuris habere tuam.
Tecum blanditiae, tecum sunt mille lepores.
Cur totidem fraudes, iunctaque damna siles?
Lene supercilium Cyprios declinat in arcus :
Unde iecur figens, torta sagitta volat.
Grandibus, atque coma maioribus, incubat ingens
Saepe superciliis fastus, et horror inest.
Laudatae quaecumque refers praeconia formae,
Ostentare potest non minus illa culex.
6. Est structura quidem, fateor, mirabilis omnes
Attonitos reddit Numinis istud opus.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
