Latin · Elegiac couplet
Sensus I. Visus. Epistolarum LIBER PRIMUS., Epistle 2, lines 1.2.2.45-1.2.2.90
Jacob Balde, Urania Victrix 1.2.2.45-90
Unproofread scanNot analysed yet
Vix tamen inficiunt aliud; vel atrocius urunt
Haemoniae matres, Thessaliae que nurus.
Fascinus infamat: corrumpit dira libido:
Inquinat impuro sanguine turpis anus.
Iam quod pelliculas tunicarum nomine iactes;
Non debes nimium complacuisse tibi.
Has propter tunicas, tunica quandoque molesta
Moechus Templorum plectitur ante fores.
O quoties ad turpe nefas discinctus adulter
Debuerat simili non nisi veste tegi.
Sit tibi praeterea pupillae nobilis uva:
An non Autumnus letifer inde fluit?
Quando propinavit sese Iuditta videndam?
Expressa est oculis mustea forma nocens.
Ebrius hoc musto, velut a vertigine, Princeps:
Ebria turbati mens Holofernis erat.
Ex facie infusi tantum bibit ille decoris,
Ut rueret titubans, evomeretque animam.
Quod loquor obscuris perplexa aenigmata verbis;
Hoc facio, mihi si credis, amore tui.
Ne sim dura tibi, quantum licet, abdita celo
Crimina, vulgatum diminuoque malum.
Atqui vera loqui me scis: et scire fateris.
Publica sunt nullis infitianda modis.
Nec culpo humores, quibus uteris; hos tamen ipsos
Causam naufragio saepe dedisse queror.
Submersit plures oculi crystallinus humor,
Quam mare, et Hesperiis concitus Auster aquis.
7. At, tua quae fraus est, praecepsque audacia; solo,
Scribis, ab aspectu nulla puella perit.
Dina tamen periit, Sichen que imbellis amator:
Ille suis oculis captus, et illa suis.
Lumina Samsoni meretricis lumen ademit.
Abstulit immeritam Dalila visa comam.
Perdidit et vires una fortissimus Heros,
Paelicis infami forfice tonsus Herae.
Quam bona res oculus simplex, sancteque pudicus;
Tam mala lascivus, nequitiaque salax.
Hic et Iessidae transfixit pectora telo;
Et Ducis Assyrii sustulit ense caput.
Argivos Patriae caecus non intulit ignes:
Aut certe solo caecus amore fuit.
Sed neque quam rapuit, secumque ad Pergama duxit
Priamides ,legitur lena fuisse myops.
Ut vidi, ut perii, clamat miserabilis Exul ;
Iussus ad Euxini litoris ire fretum.