# Urania Victrix 1.3.2.141-186

Jacob Balde, Urania Victrix, Sensus I. Visus. Epistolarum LIBER PRIMUS., SYMPHORIANUS CINNA PICTOR URANIAE ., lines 1.3.2.141-1.3.2.186. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.3.2.141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.3.2.141

Atque hic est Pictor, qui testamenta reliquit
Regia: cui census Persica gaza fuit.
Pransus in argento, laticem sumebat in auro,
Sed de communi non erat ille latex.
Massicus influxit, seu pressus vite Falerna:
Vel minimum praelis, Rhene iocose, tuis.
Ecce: vehebatur late per compita curru:
Si non Hesperii terga premebat equi.
Finge novem Musis operatum: finge secutum
Nomen, et armati castra fuisse Ducis:
Transque peregrinos tractus sulcasse carinis
Aequora: non tantas accumulasset opes.
11. Si rite expendas; ( Manes et funera testor,
Et Dea, cum Parcis te, Libitina , tribus:)
Terrigenum debent nobis tot milia lucem,
Quae iam perpetua nocte sepulta forent.
Saepe patrem gnatus numquam vidisset ademptum
Posthumus; aut matrem filia rapta suam.
Pictor adest: quaque arte valet, succurrere gaudens
Naufraga Lethaeis eripit ora vadis.
Per nos Heroum spirat sub cespite virtus:
Sparsa licet multo sanguine terra premat.
Tillius occubuit: sed enim post nobile vulnus
Vivit in effigie non minus ille sua.
Gustavum posita Suecum Mors abstulit hasta :
Pugnantem gladio picta tabella refert.
Sic tenuit ferrum: Sic arma ferebat Adolphus .
Nimirum nostra sic tulit arma manu.
Quae Lycius rapuit campus, nos reddimus illi.
Arduus in nostro Fata triumphat equo.
Mulceat in primis teneras pictura puellas:
Nam formae fragili subvenit illa bono.
Destruit hanc penitus Lachesis, vel deterit aetas.
Nostra resistendo frangit utramque manus.
En, haec Eugenia est Isabella , virilis Amazon:
Demisit faciles cui Leo Belga iubas.
Ista Palatini Constantia Principis Anna :
Haec Ducis Alberti Clara Renata fuit.
Eheu! Caeciliam fixit Mors Sarmata telo.
Perdideras oculum tunc Marianna tuum.
Quam Leopoldinam lugebat Caesaris Aula,
Sic cupis in primo flore videre, potes.
Sic Iovis Austriaci fulsit pulcherrima Iuno :
Purpureum petiit cum generosa torum.
12. Et tua, si nostram non aspernabere concham,
Effigies dabitur conspicienda foro.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
