Latin · Elegiac couplet
Sensus I. Visus. Epistolarum LIBER PRIMUS., SYMPHORIANUS CINNA PICTOR URANIAE ., lines 1.3.2.187-1.3.2.204
Jacob Balde, Urania Victrix 1.3.2.187-204
Unproofread scanNot analysed yet
Est aliquid, digito monstrari in imagine posse,
Desuper adscripto carmine: Talis erat.
Cum Fama multas ibis spectanda per urbes:
Credenda a populo praetereunte Dea.
Sive Themis digressa Polo: sive una sororum.
Quam putet applaudens esse Thalia suam.
Sive aliqua illarum, quae aversae terga renident,
Altera in alterius mutua nexa manus.
Tu potior pingi: tu dignior omnibus illis.
URANIE Charis est, pro tribus una triplex.
Non Clytie Phoebi ,non te Babylonia Thisbe ,
Pulchrior in terris non Atalanta fuit.
Hippomenes si te videat, Schoeneida temnet.
Hippomenes oculos non tamen unus habet.
O nova Schoeneis ,vere Schoeneia Virgo.
Nomine quo pulchras Gens Alemanna vocat.
Per te, perque tuum, Schoenia Nympha, decorem.
Qua forma gaudes, utere: CINNA rogat.