# Urania Victrix 1.3.2.187-204

Jacob Balde, Urania Victrix, Sensus I. Visus. Epistolarum LIBER PRIMUS., SYMPHORIANUS CINNA PICTOR URANIAE ., lines 1.3.2.187-1.3.2.204. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.3.2.187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.3.2.187

Est aliquid, digito monstrari in imagine posse,
Desuper adscripto carmine: Talis erat.
Cum Fama multas ibis spectanda per urbes:
Credenda a populo praetereunte Dea.
Sive Themis digressa Polo: sive una sororum.
Quam putet applaudens esse Thalia suam.
Sive aliqua illarum, quae aversae terga renident,
Altera in alterius mutua nexa manus.
Tu potior pingi: tu dignior omnibus illis.
URANIE Charis est, pro tribus una triplex.
Non Clytie Phoebi , non te Babylonia Thisbe ,
Pulchrior in terris non Atalanta fuit.
Hippomenes si te videat, Schoeneida temnet.
Hippomenes oculos non tamen unus habet.
O nova Schoeneis , vere Schoeneia Virgo.
Nomine quo pulchras Gens Alemanna vocat.
Per te, perque tuum, Schoenia Nympha, decorem.
Qua forma gaudes, utere: CINNA rogat.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
