Latin · Elegiac couplet
Sensus I. Visus. Epistolarum LIBER PRIMUS., ALLONIUS PHISCO, MATHEMATICUS URANIAE ., lines 1.5.2.181-1.5.2.227
Jacob Balde, Urania Victrix 1.5.2.181-227
Unproofread scanNot analysed yet
Armatis venient e nubibus, inque theatrum
Descendent prono corpore Martis equi.
Si volo, stat Templum positis immane columnis:
Falsus ubi refluas Nereus egit aquas.
Vix oculum vertas: eadem structura dehiscet;
Hesperidumque recens fertilis hortus erit.
Ridebunt flores: ridebunt aurea mala
Arboris: Uraniae qualia vultus habet.
Vis, ut in Orchestram prorumpant plana viarum?
Et fiat campus, quod fuit ante domus?
Nulla mora est: subitis mutabo frondibus urbem.
Uva teget colles: vestiet arua seges.
Silenus tardo curvus gradietur asello:
Et Fauni comites otia ruris agent.
Protinus, ad nutum, simulati germina Veris,
Horrida momento depopulatur hiems.
Crinitum calvus Maium migrare December
Coget: et in scenam grando nivesque cadent.
Nonnumquam veros imitamur fulminis ignes.
Insternit canam saxeus imber humum.
Audiet ipse Tonans, dicetque: hic nubis hiulcae
Esse solet strepitus, cum mea tela probo.
Efficiam, celeres ut libret lignea pennas,
Ac volet occultis acta columba rotis:
Indicet ex auro fabre factus araneus horas;
Visceraque in mensae circinet orbe sua.
11. Adice iam dictis me prosagire futura.
Vulgo fatidici numinis esse loco.
Dii sumus in terris: neque nobis maior Apollo est;
Intra cortinam mugiat usque licet:
Multaque ab Aonio spiret praesagia luco;
Concitet et sacras Phocidos omnis aquas.
Nos paria audemus sine motu fontis equini.
Nulla per obscurum sibilat aura nemus.
Spernentes Tripodem, solis innitimur astris,
Pendet ab his nostri Diphthera vera Iovis .
Hinc derivamus monitus: arcanetque Fata
Monstrant Oleniae vellera visa Caprae.
Quid matutinae dubitanda crepuscula lucis;
Quid serus Vesper, noxque soporque vehant.
Quid vacuo cornu, quid pleno nuntiet ore
Luna: quid expallens, aut rubicunda genas.
Praelia ventorum, ventisque tonitrua mista,
Frigoraque et madidos, vel sine nube dies,
Signamus Fastis; multo praedicimus ante
Ubertatis opes, bella, venena, famem.
Ex nobis sterilis, vel opimus dicitur annus.