# Urania Victrix 1.5.2.228-268

Jacob Balde, Urania Victrix, Sensus I. Visus. Epistolarum LIBER PRIMUS., ALLONIUS PHISCO, MATHEMATICUS URANIAE ., lines 1.5.2.228-1.5.2.268. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.5.2.228
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.5.2.228

Scita Kalendarum continet ista liber.
Praedico: nisi, te, nisi me tibi iunxeris uni:
Omine non fausto cuncta sinistra cadent.
Assensum praebe: totus consentiet aether:
Laetaque cantantes experieris aves.
12. Utque velis (utinamque velis) haec splendida, nostro
Quantumvis voto dona minora cape,
Quod referat varias, Vitrum tibi mitto trigonum,
Irides, et pictis atria plena rosis.
Apparent viridi pendentes aere silvae;
Hybla que cum pratis, Coryrium que nemus.
Florida in acclives cuneos tentoria surgunt:
Qualis et in tremulis flamma renidet aquis.
Colludunt beryllus, onyx, hyacinthus, iaspis.
Multus ubique color, nullus et omnis adest.
Praeterea donanda tibi debetur Imago.
Prima quidem facies, lurida, curua, minax.
Si plebs aspiciat rudis atque ignara: Medusam
Anguineis cinctam crinibus esse putet.
Admoveas oculum puncto: spectabis Adonin .
Acis erit, Sponsus, Siceli Nympha, tuus.
Me miserum! nostro nova si Galatea moveris
Nequidquam ingenio, difficilisque manes.
Quid? quod in abstrusos rerum simulacra recessus
Adriaco fundam qualiacumque tubo.
Plenus fusilibus formis immittitur aer:
Qua cerebrum noctu Morpheus arte subit.
Protinus antipodes nanos obiecta papyrus
Excipit. erectos altera charta refert.
Heu mihi! quod nanus quoque se penetraverit una,
Certa nimis figens tela Cupido puer.
Improvisus enim tacitas immiscuit alas:
Et nunc in vacuo pectore regnat Amor.
Adiicimus speculum, quod nos conflavimus ipsi.
Vix hoc crystallus clarior esse potest.
Utile, cum Libyco distingues pectine crines:
Aut quoties formam conciliare cupis.
Insuper, oppositum Soli, me luce reflexa
Exhibet. ingenio disce favere meo.
Hoc igitur, donec firment connubia taedae,
Perpetuum nostri pignus amoris habe.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
