# Urania Victrix 1.5.2.46-91

Jacob Balde, Urania Victrix, Sensus I. Visus. Epistolarum LIBER PRIMUS., ALLONIUS PHISCO, MATHEMATICUS URANIAE ., lines 1.5.2.46-1.5.2.91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.5.2.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.5.2.46

Unus prae cunctis iste Magister erat.
Ardua stat turris, stagno circumdata curvo:
Populea silva consita ripa iacet.
Huc ego tendentem, sublustri nocte, sequebar
Pervigil adiutor, continuusque comes.
Tum vero innubi defigens lumina coelo,
Caelesti docuit me quoque voce loqui.
Protendensque manus, en, PHISCO , aiebat Orion
Hoc gladio totam findere posset humum.
Cassidis en conum, cristasque ardore comantes!
Cingula quot bullis, ecce, superba micant!
Aspice sublimis labentia sidera Mundi:
Certa ut in occiduas lege vehantur aquas.
Ut quaedam renuant, vel tardent aequore tingi:
Pleraque curriculo praecipitante ruant.
Circuit Arctophylax, Helicenque minaciter urget.
Sicca tamen mergi Parrhasis ursa fugit
Ut rutilat Pollux , fratrique arridet amice!
Idem, mutato nomine, Castor erit.
Lactis in Oceano remis propellitur Argo .
Stellifer Eridanus picta per arua fluit.
Plurima cognosces, verarum imitamine rerum,
Piscibus et variis assimilata feris.
En oculum Tauri, spoliumque immane Leonis!
En Aquilam! placido mobilis igne volat.
Haec avis arripuit Phryga , pincernamque futurum
Sustulit ad mensam, Iuppiter , ungue tuam.
Aureus hic Aries Phryxi , qui perdidit Hellen .
Hoc est Europe trans mare vecta Bove.
Nonne vides ignes LUNAM stipare minores,
Ordine tam longo, quam radiante via ?
Hic praeit, hic sequitur. credas agitare choreas.
Dispositos gyrat tam bene quisque pedes.
5. Talibus ostentis nos oblectare solebat.
Cimber, qui summus, Caesare teste, fuit.
Credis et hoc nobis? Me contemplatus, et inter
Stellas Erigonem , Andromedam que videns:
Talis erit, dixit, vel Virgo simillima tali,
Olim quae cupiet nubere, PHISCO , tibi.
Sic tua fert Genesis primoque Horoscopus ortu
Annuit, et blando numine mota Venus .
Huc ades e coelo promissa ac debita Nympha:
Certe prae stellis omnibus una places,
Quo, nisi ad Astronomum vultus ASTRAEA reflectat?
URANIE proprii Nominis esto memor.
Quo, nisi ad URANIAM coeli vertatur Alumnus?

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
