# Urania Victrix 1.6.2.141-184

Jacob Balde, Urania Victrix, Sensus I. Visus. Epistolarum LIBER PRIMUS., URANIA ALLONIO PHISCONI MATHEMATICO ., lines 1.6.2.141-1.6.2.184. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.6.2.141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.6.2.141

Unus ad haec ringens: quae vani caussa timoris?
Panicus inceptum cur remoratur iter?
Venari iubeo. nihil hic discriminis. aura
Dianae studiis aptior esse nequit.
Ite bonis avibus: constans promitto serenum.
Ite bonis canibus: certior, auctor ego.
Itur. itum vix est: cum Iuppiter omnis, et omnis
Iuno madet. nimbi, qua data porta, ruunt.
Abruptique micant laceratis nubibus ignes,
Cum tonitru. relegit tota caterva viam.
E campo reduces Asinus clamore feroci
Excipit; et rauco fortius ore rudit.
Vapulat Astrologus furcis, sannisque iocisque.
Cetera continuus poena cachinnus erat.
Riserunt Dryades : risere et Oreades omnes;
Et Satyri bifido subsiliere pede.
Arcadicam pecudem placuit redimire corona ,
Sumpta de ramis, Thessala Virgo , tuis.
Iudice me, quadrupes ostro velandus, et alta
Prae Tychone fuit dignus ad astra rapi.
Iamque illo radiare loco: quo Castoris albus
Fulget, et alatus Bellerophontis equus.
9. Prô! quae monstra Polo miseri statuistis utroque.
Stridet apud Boream maior et Ursa minor.
Scorpius et Cancer, Delphin, sed et ipse Medusae
Inter Centauros trux quoque vultus adest.
Hinnit equus, rugit Nemees Leo , sibilat Hydra ,
Balat ovis, mugit bos, ululantque canes.
Augiae stabulum vestri, puto, regia caeli est!
Herculis emeriti sudat ubique labor.
10. Adde, quod inter vos summa est discordia rerum.
Quaeque serit litem secta superba novam.
Alter enim liquidi nos lactat imagine coeli:
Alter idem solido firmius aere putat.
Huic stellae per inane natant, ut in aequore pisces:
Illi sunt fixae, sicut in orbe globi.
Hic probat immoto Terram Titane moveri,
Producens tabulas, docte POLONE , tuas.
Iste negat: totoque, ait, axe Copernicus errat.
Sarmatia, quis mentem devius error agit ?
Sarmatia, quae patrium gyrat vertigo Booten!
Sarmatia, quo capitis tegula rupta modo est?
11. Credo equidem, nec vana fides: sine fine tuenti
Plurima noctivagas damna creare faces.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
