Latin · Elegiac couplet
Sensus I. Visus. Epistolarum LIBER PRIMUS., URANIA ALLONIO PHISCONI MATHEMATICO ., lines 1.6.2.229-1.6.2.246
Jacob Balde, Urania Victrix 1.6.2.229-246
Unproofread scanNot analysed yet
Serius hoc poscis. dudum praevenit Amator
Dignior. alterius ius violare cave.
Scribis, ut ex proprio connubia nomine discam:
Clara Mathematicum poscere Fata virum.
Crede mihi, nondum potavi flumina Lethes .
URANIE memor est nominis usque sui.
Ut non displiceas; tamen haud potes esse maritus.
Alter nobilior me sibi vinxit Hymen .
13. Non ignoramus, cuius vox illa feratur:
Cum Caelum aspicio, quam mihi sordet humus!
Scimus et hoc: visis idem quod dixerit astris:
Pulchrior o quanto est, qui super astra nitet!
Ille mihi ante alios, qui me, qui condidit illa,
Milibus e multis semper amandus erit.
Quantumvis toto me latius aethere pascam:
Non satiant Animum summa vel ima meum.
Despicienda mihi promisit sidera Sponsus.
Omnibus ex aequo suspicienda patent.