Latin
SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS., AUDITUS URANIAE ., lines 2.1.2.1-2.1.2.46
Jacob Balde, Urania Victrix 2.1.2.1-46
Unproofread scanNot analysed yet
ECquid ,ut accepta est, et Epistola venit ad aures,
AUDITUM sentis, haec tibi vera loqui?
1. Nec, quia rivalis Visus praevenerit, obstat.
AUDITUM primas nunc quoque ferre decet.
Ipsa tamen dubites, si flebilis optio detur,
Auribus, anne oculis, orba carere velis.
Sunt, tenebras qui noctis ament: modo voce canora
Praeconis possint eloquioque frui.
2. Quis non optaret Ciceronem audire loquentem?
Triste novus strueret si Catilina nefas:
Dicturum, o mores, o tempora; Conditor Urbis!
Hoc ausi cives, Romule Dive, tui!
Illa tonans Latiis famosa Philippica Rostris,
Deciderit quanto Rhetoris ore, putas?
Exundare forum: mirari lapsa Senatus
Flumina, quae in gyrum lingua diserta rotat.
3. Tale nihil surdus: qui bruti marmoris instar
Adstat, et, ut vacuum mente cadaver, hiat.
Alloqueris? saxum pulsas. blandiris? anhelat.
Concinis? ignorans ad tua verba stupet,
Non intellectos sermones perdis ad huius
Pasquini statuam. desine plura loqui.
Cui bona verba bono? quid sollers fabula surdo?
Fas sit, eum scopulis annumerare maris.
Litoreae cautes dicantur et aequora surda.
Quando procellosis sunt agitata Notis.
Mors quoque cuncta metens, et inexorabile Fatum;
Stagnaque Tartareae surda vocentur aquae
Quaeque omnes superat ventos, stygias que paludes,
Ferrea nocturno ianua clausa proco.
Heu! nimis infelix Fato damnatus eodem:
Heu! nimis adverso sidere natus homo.
4. In caecis tamen esse solet Sapientia quaedam:
Ac saepe his duplici faenore maior inest.
Pro cuius patria decertavere tot urbes,
Publica lux vatum, caecus Homerus erat.
Caecus Tiresias, tenebris oculatus in ipsis:
AUDITU Vates non minus ille fuit.
Narcissum monuit, sese ut speculumque caveret.
Eventus, verum praemonuisse, dedit.
Caecus et ille fuit, Mundi qui grande volumen
Nullius didicit luminis usus ope.
5. Quisquis in Auditum peccat, vel plectitur illo
Vindice, surdaster fit miserandus homo.
Ingeniis faveo, studiisque ex omnibus unus,
Si quisquam Musis ingeniisque favet.