# Urania Victrix 2.2.1

Jacob Balde, Urania Victrix, SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS., URANIA AUDITUI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.2.1

URania Auditum, cui rescribit, velut ancipitis fidei Sensum, saepe iniquum, falsum, vanum (esto, alioqui non spernendas dotes habeat) hac Epistola molliter castigat: suadetque concordiam cum fratribus. denique serio monet, ut ambitiosa spe dimissa Animae potestatem et iura occupandi, potius fideliter servire pergat; quam inepte dominari praesumat. 1. Auditus dignitatem agnoscere Uraniam , et servitia commodaque in Dominam redundantia, commendare. Primatum tamen inter Sensus, Naturam negasse. eius ordinem temerario conflictu immutari, fatale. maneret sua sorte contentus: sic quoque carum fore. 2. Num passurus sit sibi Odoratum praeferri? idem ergo et Visui grave, si Auditus praeponatur; sensus, quo sues praecellunt, numquam aquilis comparandus . 3. Si gloria quaeratur in auribus, longiorem acutioremque gloriam ad asinos potius pertinere, quam homines. 4. Ciceronis ad aures facti facundiam non displicere. ceterum faventem audientiam nemini magis, quam Auctori obfuisse. M[arci] Antonii gladios M[arcus] Tullius surdus et mutus poterat evadere. 5. Multa praeterea incommoda ex auditu emergere; ut quandoque surditas optabilior videatur. quippeni optabilior! clamantibus ranis, tonantibus nimbis, fremente marito, canente gallo. 6. Certe propter calumnias et convicia auribus inserpentia, Siraciden monuisse; ut aures spinis saepirentur: quod Ulysses cera supplevit. 7. Aures gemmis onerantium luxus vanissimus. gemmam candidam dignius illum mereri, qui barbarum Cleopatrae luxum damnaverit. 8. Quidquid igitur Auditus sonum iactet? cum illo nihil sit inanius.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
