# Urania Victrix 2.2.2.93-134

Jacob Balde, Urania Victrix, SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS., URANIA AUDITUI., lines 2.2.2.93-2.2.2.134. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.2.2.93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.2.2.93

Saepe homines oculis peccant; sed saepius aure.
Nam quoties lingua taetra venena bibit!
Non datur ebrietas Bacchaea nocentior illa .
Hausta per AUDITUM crimina mane vomit.
Idcirco spinis aures saepire monemur.
Creditur ex rhamno spina nocere minus.
Quaere, quid astuta laudetur in aspide: cuius
Exemplo, si vis, providus esse, potes.
Illa canente Mago, ne torpens audiat hostem,
Colligit in teretem squamea membra globum.
Spira fit, atque caput subductum obturat et aures.
Sic a Thessalico carmine tuta manet.
Aspidis in morem, Sirenum ad cantica quisquis
Temporibus valvas obstruit, ille sapit.
Non tam Dulichii clypeum miramur Ulyssis
Quam quibus effugit, cerea claustra, necem.
Felix, qui quoties tinnit malesuada voluptas,
Aure soporata dissimulare potest.
An non in laqueos cadit ales et Aucupis uncum,
Quando sub arbustis fistula dulce canit?
Excute Fastorum libros. plerumque Tragoedos
Plenior exemplis tristibus Auris alit.
7. Cur igitur membrum hoc gemmis ornemus et auro?
Nonne stylis ideo vulneribusque patet?
Mirer ego, aut laudem sumptus luxumve puellae,
Fert ibi quae dotem Sardonychata suam?
De qua scripsisti, Meretrix famosa Canopi,
Ex Ptolemaeorum sanguine nata fuit.
Nulla bibit sapiens sic Virgo, nulla propinat,
Regali scorto, quae libuere, licent.
Ut caream gemmis, quales Ptolemais habebat,
Coram Romano prodiga lena Duce:
Si nescis, alias nobis donavit in aures,
Qui sedet in medio pectore sanctus Amor.
Quales nec legitur pulchrae donasse Rebeccae
Tangere iuratus servus herile femur.
Celsior Abramide Sponsus praecordia circum
Ludit, in aure sedens interiore tamen.
8. Sperne leves crotalos, luxumque et tinnula sistra:
Nil citharae prosunt, nil lyra mollis, ait.
Nil satiant Animam vocalia. cantus, inanis
Est sonus, et flatus: praetereaque nihil.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
