Latin
SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS., PAMPHILUS SARGA MUSICUS URANIAE ., lines 2.3.2.93-2.3.2.134
Jacob Balde, Urania Victrix 2.3.2.93-134
Unproofread scanNot analysed yet
Ibam cum sociis calcantum more plateas.
Intremuit solidas passibus icta silex.
Non tunc excubias, non ferrum, umbrasque volantes,
Non timui strictas in mea Fata manus.
Ventum erat ad limen: tunc nostra resolvimus ora,
Instructi gladio, pectine quisque suo.
Ac nisi decipior, visa es mihi signa dedisse,
Ter rota, ter strepitu mota fenestra fuit.
Cynthia, cantabam, toto nitidissima coelo.
Numine mutato, tu mihi Sidus eras.
Phyllida dicebam: salve dignissima custos
Elysiae villae: tu mea Phyllis eras.
Chloris ,io, florens, Zephyro dilecta marito,
In mea prata veni: tu mea Chloris eras.
8. Musica Gens laeta est, pronoque in gaudia sensu
Fertur, et affectus ad sua vota rapit.
Finge coronatos onerari lancibus orbes:
Fercula mutari; Massica vina bibi.
Si lyra nulla sonat, quid sunt convivia muta?
Orgia quid Bacchi ? si lyra nulla sonat.
Luxus iners, ubi nulla fides, et barbita torpent.
Mota movent animos, exhilarantque dapes.
Ipsa quoque hac anima nisi se Comoedia ludens
Induat: absque choro, triste cadaver erit.
Ne dubites igitur sociare cubilia mecum.
Quam mihi das vitam, reddere, Virgo, volo.
Quemcumque anteferas: sterilis, vel frigidus Hymen ,
Vel morosus erit; si Citharoedus abest.
9. Non potes, ut cupias etiam, sine nubere nobis.
Ni, ceu Persephone ,nubere rapta velis.
Durior ut quercu rigeas, scopulisque marinis
Surdior: in partes arte trahere meas.
Si Geta Diis genitus (nam Dii genuisse feruntur;)
Threicia potuit saxa movere lyra :
Non ego te fidibus nostris adducere possim!
Et mihi Testudo est. et mea fila trahunt.
10. Dummodo non metuas; ne, qui nunc ardet, ut ignis
Vanescit fatuus, sic vagus erret amor.
Chorda levis nobis: sed sunt constantia corda.
Mobilis est citharae, non animique fides.
An non Eurydicen Orpheus constanter amavit?
Moestus ab infernis cum revocavit aquis.