# Urania Victrix 2.4.2.139-184

Jacob Balde, Urania Victrix, SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS., URANIA PAMPHILO SARGAE MUSICO ., lines 2.4.2.139-2.4.2.184. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.4.2.139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.4.2.139

9. Dummodo non tandem manifesta insania rixas
Inchoet: et vermis, fiat echidna nocens.
Hoc quoque enim timeo. vidi considere septem
Sub platano foliis luxuriante novis.
Bacchus adest: (bacchantur enim) maioribus urnis
Poscitur; et crescit, dum bibit, ipsa sitis.
Iamque suo vehitur Senior Silenus asello:
Et quae Bassarides cum sene semper eunt.
Ergo simul caluere mero, caluere tumultu:
Fit fragor, et sparsim pocula iacta volant.
Mensa supinatur. mox instrumenta canendi,
Telorum subeunt nablia fracta vicem.
Frusta resumptorum tristes adhibentur ad usus.
Vulnera distillant: sanguine mappa rubet.
Cum Lapithis summas Pindi iaculantibus ornos,
Ipsos Centauros accubuisse putes.
Centauris ut ego coelestis Filia nubam!
Non sum Peliacis edita Virgo iugis.
10. Sis tamen exceptus, neque turba notus in ista.
Sarga meus comis: Sarga benignus homo.
Sed mitem genium posito quo pignore sancis?
Quis pro te Sponsor, quis volet esse vadis?
Omnia nam metuunt, quibus haec sunt praelia nota.
Sollicitant iusta suspicione leva.
Dissimulant, simulantque: et multa precantur abusi
saepe puellarum simplicitate proci.
O quoties dicunt: mea lux, mea sola voluptas!
Nec mea, nec sola est, et mea sola minus.
Invidiosus amor fatuos transfumat in ignes:
Inque truces iras suspiciosus amor.
Mille sonans fidibus laetis promittitur aether:
Ex his servatur saepe nec una fides.
Succedunt valles lacrimarum montibus aureis:
In quibus infelix moestaque nupta iacet.
11. At Phrygio cultu spectandi incedimus, inquis.
Hoc est, quod lites invidiamque movet.
Musicus induitur Sutoris filius auro:
Cerdonem Tyrio murice lana tegit.
Teutona Maiorum claris natalibus ortum,
Nobilitas panno vestit avita rudi.
Unica Vox, caussa est tanti discriminis huius.
Atque adeo refert: vir canat, anne spado.
Dives fit, Tuscis ferro castratus in Oris:
Integer, et nullo vulnere castus, eget.
Plus igitur fuerit, Martis cecinisse tropaea:
Hostes in campo quam superasse suos?

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
