Latin
SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS., TH. ROPERTUS GAMBARA POETA LAUREATUS URANIAE ., lines 2.5.2.1-2.5.2.46
Jacob Balde, Urania Victrix 2.5.2.1-46
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc tibi transmitto, coelestis Virgo, salutem:
Quae numquam reddi, te nisi dante, potest.
Fallor: an ora rubor subit, et miratio mentem!
Meque prius damnas, quam prober esse reus!
Perlege, quodcumque est, nihil haec tibi charta nocebit.
Suspectâ non est illa notata manu.
1. Scribimus insontes: nisi forsitan alma Poesis
Fraudi, vel probro sit mihi castus amor.
Carmina dant viam: revocantur carmine Manes.
Sistuntur volucres Solis euntis equi.
His quoque, cum vultum tenebras invadere sentit,
Luna laborantes corrigit aegra boves.
Concita Pierio sternuntur fulmina cantu:
Adque pedes, ala deficiente, cadunt.
Vatibus ut Dii sunt; sic Vates cura Deorum.
Implentur sacro Flamine, quando canunt.
Ora ferox quoties pallentia Spiritus intrat:
Corporis exuimus pondera, Diique sumus.
Quod locus, et, quantam premimus, quoque sella fatetur.
Cum trepidans patior Numen, et ipsa tremit.
Ac simul hinnitum sonipes attollit, et alas:
Gaudet, et ingenti terga fragore quatit.
Ignescit facies: coma turbida surgit in altum.
Bullit, et undanti sanguine vena fremit.
Antra sonant: fumant rupes, silvaeque moventur.
Exsultat vivo spumeus amne latex.
Est aliquid, medio subduci pectora mundo.
Aspectu Phoebi sic propiore frui.
Si videas, tota perculsa movebere mente;
Et dices: Superos hic habitare puto.
Ne dubites, habitant, nostroque in corde morantur.
Delius hic sedem fixit Apollo suam.
Me quoque praefecit luco, Montique bicorni.
Officium nobis utile spero fore.
2. Est locus in medio Parnassi vertice, iuxta
Fontem, quem scalpens ungula fecit equi.
Vallis ibi platanis et amica consita lauro,
Herbida vivaces pone residit aquas.
Circumstant modici colles: formamque theatri
Exhibet incurvis silva reducta iugis.
Pegaseo de fonte fluens, per gramen et herbas,
Purior illimi rivulus exit aqua.
Hic ego, dum saltus, devexaque confraga lustro;
Obviaque incertis profero verba sonis:
Clara repercussae me vocis imago salutat:
Cumque loquebar, ave: vox remeavit, ave.