# Urania Victrix 2.5.2.47-92

Jacob Balde, Urania Victrix, SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS., TH. ROPERTUS GAMBARA POETA LAUREATUS URANIAE ., lines 2.5.2.47-2.5.2.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.5.2.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.5.2.47

Intremui circumspiciens. nihil usque videbam.
Protinus agnovi Montis adesse Deam.
Echo, dulce decus, nostrarumque una sororum,
Alloquor: infelix ecce Poeta tuus.
Heu miser, et cura thalami non anxius una !
Unam, non multas, in mea vota peto.
Sed quod mireris: quae dat mihi vivere, non vult,
Quamvis sollicitem, nubere Virgo mihi.
Nescio quem Sponsum nostro praeponit amori:
Cuius percipiat Mentis in aure sonum.
Qualem credideram tantummodo corporis esse,
Deberique meis auribus: illa negat.
Vaticinare soror: coniux erit illa petentis,
Quae festiva procos ludere quaerit? erit.
Quae modo stat nostro metuendae cura repulsae,
Semper in afflicto pectore stabit? abit.
Atque adeo Uraniae socianda iugalia vincla
Duratura putas, et fore grata? rata.
Si rata sunt, cur ergo fugit, velut avia Daphne:
Tam cito, quam remis concita navis? avis.
Opto: sit Halcyone ; Ceyx ego. prospera curret
Tunc vita. ad nomen, Vita; remisit, ita.
Sufficit. in noctem declinat vespera. dices.
Commodius reduci cetera mane. mane.
Cur maneam? Dic ergo: meas cupiatne fovere
Spes, an ludibrio ducere malit? alit.
O alat. interea resonent mea carmina silvis.
Ingeminet voces laetior Hymen . Hymen .
Dixerat: exsilio, mecumque audita reporto.
Iam saltem, Uranie , durior esse nequis.
3. Irridere Deam, (certe est Dea Pieris Echo:
Quamvis responsum det breviore sono.)
Irridere Deam, vanoque eludere fastu,
Consultum non est. haud ea tuta fides.
Scis, quantum obfuerit despectus Acontius olim
Cydippae: poenas Corporis aegra dedit.
Quod contempsisset, coram praesente Diana,
Verba Pharetratam testificata Deam;
Febribus incaluit: nec erat spes ulla salutis.
Paenituisse, simul convaluisse fuit.
Tanti etiam refert, non temni Numina: solo
Quando vel in pomo se quoque culta velint.
Si potes exemplis veterum poenisque moveri.
Cypris Anaxarete Virgo superba fuit.
Atque ideo in saxum membris concrevit obortum:
Diriguere manus, diriguere pedes.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
