# Urania Victrix 2.5.2.93-139

Jacob Balde, Urania Victrix, SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS., TH. ROPERTUS GAMBARA POETA LAUREATUS URANIAE ., lines 2.5.2.93-2.5.2.139. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.5.2.93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.5.2.93

4. Cur me despicias? non sunt de plebe Poetae.
Cedat Laurigero turba profana choro.
Prisca sacerdotes Phoebi nos Roma vocavit.
Esse quid hoc tanto maius honore potest!
Marmoreis quondam statuis donamur, et aris.
Quid superest, nisi tus, prociduumque genu?
Inque foro Vatem signata orichalca loquuntur.
Proxima purpureis Regibus ora gerit.
Quod vultus altis sublimes fontibus exstant:
Fontis Castalii numine surgit honos.
Effigies steterat Stilichonia bella canentis
Aenea , Traiano conspicienda Foro .
Tam Verona suo, quam Mantua debet Alumno,
Altius erectum tollere visa caput.
Plus dedit Andinus pastor tibi, Roma triumphans:
Quam dederit niveis Scipio vectus equis.
5. Dic: ubi sciretur toties celebrata Lycoris ?
Si non a Gallo sic celebrata foret.
Lucet adhuc hodie facundi clara Properti
Cynthia : caelestis, plus neque lucis habet.
Oppetiit duram cum passere Lesbia mortem:
Sed vivit versu, docte Catulle , tuo.
Dilectam Lalagen transcripsit Horatius aevo.
Quid plus a Fabiis Paulla recepit avis?
Gracchorum fuerit grandis Cornelia mater:
Non minus est Flacco Lydia nota suo.
Famosam fecit Phoenissam Musa Maronis .
Huius enim Dido regia claret ope.
Exulis ob meritum, toto non exsulat Orbe
Nominis et Formae fama, Corinna , tuae.
Frustra se gemmis coluisset pulchra Neaera :
Ni tuus auxisset, culte Tibulle , decor.
Illa, illa ingenuae frontis notissima Laura ,
Petrarchae Lauro vindice, nota viret.
6. Est ubi vos ipsae clarum nomenque decusque
Quaeritis: et coeptis blanda Thalia favet.
Hinc decus aeternum famosa Poetria Sappho
Promeruit, Musas inter habenda novem.
Quid memorem Pollam ? Polla Argentaria Vates
Pharsaliae Vatem iuvit et ipsa virum.
Bella per Emathios plus quam civilia campos
Fertur Lucano concinuisse suo.
Tu quoque digna tuo (fuit ille Boethius ) Elpis
Coniuge, Romulidas clarior inter eras.
Elpis , io, sperata tenes encomia famae:
Subque tuo Clio nomine tecta latet.
Tales, URANIE , felix Heroidas aequa.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
