Latin
SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS., URANIA TH. ROPERTO GAMBARAE POETAE LAUREATO .
Jacob Balde, Urania Victrix 2.6.1
Unproofread scanNot analysed yet
Perlectae Epistolae Laureatae Th. Roperti (etsi amatoria, quasi a Paride ad Helenam scripta videri poterat) Urania adeo non arrisit: ut potius et ipsum fabulatorem exesse iussum, et argumenta ad persuadendum ab auctore conficta, sollerter exploserit. 1. Uraniam horrere nuptias Poetarum: utpote, quorum verba sint vana, fides fluxa, vita fabula. 2. Quod enim aliud genus hominum tam heteroclitum, suisque Phantasiis indulgens? 3. An, et quomodo Poetae Sacri. 4. Gigantomachia Poetarum detestabilis, contra caelum et sidera, Superosque veros euntium, imponentium falsos. illorum quippe mendaciis totum Olympum inquinari. 5. Quid fastuose iactet statuas Poetis positas? quando ipsimet plerique, hoc aevo, verius sint statuae, quam Poetae. 6. Adde: plerosque sic pretiose aestimari, ut clarissimus quisque egeat. 7. Adeoque Uraniam non cupere suum nomen,a paupere Musa ,ad frigentem focum celebrari. 8. Quid autem iuris Echo habeat in alienam voluntatem! matrimonia utique libera esse. cur sibimet ipsi Narcissum suum non fuerit vaticinata? 9. Si Urania ,ut Poeta vult, ipsa quoque sit Carmen Dei, Poetae omnium primi: ergo rectius in manus Auctoris sui, unde prodierit, reventuram. proinde bene valeret Gambara cum Parnasso suo. sibi coelestem in cruce Sponsum praefixum esse. 10. Certe qualecumque Carmen dicatur Uranie :daturam tamen operam, ne inter profana recenseri possit. 11. Invitatur Gambara ad Patientis Christi Tragoediam, in Monte Calvariae peractam.