Latin · Elegiac couplet
SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS., URANIA TH. ROPERTO GAMBARAE POETAE LAUREATO ., lines 2.6.2.138-2.6.2.182
Jacob Balde, Urania Victrix 2.6.2.138-182
Unproofread scanNot analysed yet
Quam tua cum probro, Naso, Corinna legi.
Nondum me taedet castam producere vitam.
Durat adhuc primus Virginitatis amor.
8. Sed promissa fui. Quis me promittere quivit?
Cuius mandato Sponsa vel uxor ero?
Nimirum cultrix nemorum resonabilis Echo,
Hoc tibi iam pridem vaticinata fuit.
Credere mira iubes, si tam quoque vera iuberes:
Deciperes aliquam non sine laude sua.
Quid mihi cum spectris habitantibus antra ferarum:
Aut prope convalles praetereuntis aquae?
Quam Iuno punivit, erit mihi pronuba Iuno!
Illa memor nostri, quae nequit esse sui?
Nam memor esse sui qui possit vocis Imago?
Aut qualis tandem vocis Imago Dea est?
Non igitur spondens alienae foedera taedae,
Ad nutus potuit flectere vota tuos.
Ipse perorasti: quaesita novissima carptim
Ipse recepisti. Tu tuus augur eras.
Scilicet agnoscam clamantem in valle Sibyllam:
Quae numquam prodit, nec tibi visa fuit.
Prodierit, fueritque tibi per somnia visa:
In me quid Nymphe garrula iuris habet?
Improba connubiis si tam bene praesidet Echo:
Favisset thalamis rectius ante suis.
Non potuit supplex lacrimis gemituque remisso
Narcissi celerem sistere questa fugam.
Elusit cupidas Iuvenis Cephisius ulnas.
Montibus ex illo spreta pudore latet.
O lateat. quid enim saevo transcribit amori
Invitam? sortes temperet illa meas!
9. Aut ego Virgo pias ibo intemerata sub umbras;
Et spolium de me nullus habebit Hymen .
Aut ego te potius; quando Deus ipse Poeta est,
Quam vilis Lenae perdita verba sequar.
Ecquid ais? numero, mensura, et pondere consto!
Virgo divinis emodulata modis!
Ergo ego sum Versus! sum Carmen amabile magni
Numinis! o faveo laudibus ipsa meis.
Et quid ni faveam? quantum est, ex arte placere!
Si cedro, qui me, digna locutus erat!
Gambara ,quis possit blandos odisse Poetas?
Ingenii partus, Carmina fusa sumus.
An non quodque suum genitorem pignus amare
Cogitur: et genitor pignus amare suum?