# Urania Victrix 2.6.2.183-226

Jacob Balde, Urania Victrix, SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS., URANIA TH. ROPERTO GAMBARAE POETAE LAUREATO ., lines 2.6.2.183-2.6.2.226. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.6.2.183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.6.2.183

Quod si vera canis, nimirum debeor illi;
Qui meus ut Vates, sic meus auctor erat.
Desine velle meum Metrum convellere. qui me
Condidit, hic habeat Carmen ametque suum.
Ille manus dedit atque pedes, quibus ambulo, constant,
Ut novisti, pedibus carmina quaeque suis.
10. Si sum Carmen ego: caveam, ne censear inter
Sapphica: nam Sappho lubrica Musa fuit.
Sed neque contingat me Vates Teius, opto.
Tu quoque nil casti mollis Adonis habes.
Herois potius cur non Heroica tentem?
Quorum Principium est: Arma virumque canam.
At non Aeneam, Troiae qui pulsus ab oris
Multa tulit, multa pericla mari.
Arma virumque canam, caeli qui missus ab oris
Mira quidem fecit, sed graviora tulit.
Arma, Flagella Crucem, galeamque ex vepribus hirtam;
Vertice gestantem spinea serta Virum.
Arma: Catenarum nodos, et vincla columnae:
Diraque portantem corpore flagra Virum.
Arma: truces clavos, laterique Hastile refixum:
Perfusumque sui Sanguinis imbre Virum.
11. Haec maiore sono, coelesti innixa cothurno,
Non Phryga semivirum Virgiliana canam.
Vergiliae pro Virgilio plorantia fundent
Carmina. septenis associabor ego.
Ite profanato versus Helicone profusi:
Cumque Elegis lepidi mollibus ite ioci.
Non ero lasciuum, praetextatumque Poema:
Quale sed in charta Virgine pinget AMOR;
Rubrica dorsi, ductis vibicibus alte;
Prodiga de scisso corpore vena fluet.
Pumice non poliar; sed adacto ad pectora saxo,
Quod Stridonensis Dalmata fecit, agam.
Tegmine purpureo nolim spectanda notari.
Non est conveniens luctibus iste color.
In vili corio flagris compacta rubebo:
Quale diu versans cerdo parabit Amor.
Hoc habitu si me vis Gambara noster habere:
Ad sacco indutam lugubris ipse veni.
Sin aliter sentis; neque nos hoc schemate curas;
Parnassi repetas claustra relicta tui.
Mons meus est Solymae, quem sacra attollit Oliva:
Mons meus est, nomen cui sua Calva dedit.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
