# Urania Victrix 2.6.2.93-137

Jacob Balde, Urania Victrix, SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS., URANIA TH. ROPERTO GAMBARAE POETAE LAUREATO ., lines 2.6.2.93-2.6.2.137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.6.2.93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.6.2.93

Saepe aliquos crines vincit Peneia Daphne ,
Ut ducibus credas Caesaribusque pares.
Proteus urticis caput, atque palustribus ulvis,
Stramineoque liget dignius orbe Ceres .
6. Quid? quod egestatis Parnassus labe notetur!
Non multum argenti clivus inanis habet.
Nec Mons Svvacensis , quem profert alta Tyrolis ,
Uncis fossorum tot fabricatus hiat;
Quot Mons iste biceps. vix spes tamen ulla metalli:
Quale decet Reges: unde corona micat.
Res angusta domi vexat plerumque Poetas.
Vilius ingenium ditior arca beat.
Quo mihi sit coniux ornatus imagine macra:
Squalida nil adipis si trahit inde penus?
Quo foliis aliquot succinctus tempora glaucis,
Qualia cum salicis flore capella metit?
Quid prosunt virides, marcentia serta, corymbi,
Si numquam ex hederis aurea gutta fluit?
Quo calor, et fervens Thebano Statius aestu?
Si tenuis friget mensa focusque domi.
Paucos viderunt Lucanos secula Romae.
In tota locuples unicus Urbe fuit,
Quid multis opus est? ipse insimulatur Homerus
Pauper in angusta consenuisse casa.
Scribenti Iliadem, Phrygio que Agamemnona bello
Implicitum, et summi Dorica castra Ducis:
Si vellet placare famem, sine nectare, cocta
Servulus in patina pisa fabasque tulit.
Nupturae in dotem numeravit carmina natae.
Maeonides nullas ipse reliquit opes.
Vendidit Euripides lacerum Sophocles que cothurnum:
Exhausti merces pulveris, hircus erat.
Vilius hoc aliquid! quo sex in fercula forte
Digesto, rediit tristis et atra fames.
Ah miseri! totam noctem impallescere chartis!
Pervigiles nullo mane rubere mero!
7. Sic saturat vos solus Honor! quo me quoque vultis
Pascere. sed fumum non reor esse cibum.
Scilicet ut dicar famosa Poetria! numquam
In vacuas laudes ambitiosa fui.
Lesbia cum Lalage, cantata Neaera, Lycoris,
Nomina virginibus ne memoranda quidem:
O quanto satius, quantoque decentius essent
Tradita vel ventis, vel putrefacta situ.
Malo pudicitiae cum laude obscura latere;

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
