# Urania Victrix 3.0

Jacob Balde, Urania Victrix, Sensus III. Odoratus. Epistolarum Liber Tertius.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.0
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.0

Quid odore gratius? Quid odoratu innocentius? Num et iste Sensus, medium inter fratres locum occupans, insidiatur Uraniae Dominae suae? Invenietur ergo Anima, ideo Deum Sponsum desertura, ut delibuta meretriciis unguentis, tanto licentius frui possit, aut florum brevem sentire fragrantiam? Sed nempe ut cupiat olfactus animae nocere; summas vires non habet ad parva trahendi. Certe S. Augustinum , utcumque a sensuum conflictu crebrius exagitatum, non traxit, sic enim lib. 10 Confess. C. 32. De illecebra odorum non satago nimis. Cum absunt, non requiro: cum adsunt, non respuo; paratus etiam his semper carere. At enim D. Bernhardus in lib. Med. C. 14. omnia sensuum blandimenta suspectat: nullum excipit. Respicit oculus, inquit, et Mentis sensum avertit, audit auris et intentionem cordis inflectit. Odoratus cogitationem impedit, os loquitur, et fallit. Per tactum libidinis ardor urit et incendit. Idem Serm. De vita et V. sensibus Animae, licet prae Gustu et Tacto Odoratum commendasset, utpote subtiliorem, quippe iam remotiora percipientem: fatetur tamen, ex toto carnalis delectationis expertem non esse; sed eo tenuiorem habere, quo diffusiorem. Haec Doctor, qui possit Myropola caelestis nominari. Tot aromata spiritum spiritu refectura, in Cant. Cant . Propinat Animae; adeoque odoriferis thecis non infensus. Ut ut sit: patent exempla, testantur experientiae; oleo inungi fortes, balsamo molles: hos rosas spirare, illos allia virilis Anima Athletas imitabitur, non Sardanapalum. Verbo: etiam per nares trahuntur semina nequitiae. Quid? Quod in cubilibus, et conviviis, dum regnat rosa, dum madent capilli, pretiosi odores impensius ad luxum incitent; voluptatem flagrantissime promoveant. Quippeni ergo Urania firmitatem animi et castitatem defensura, etiam his se opponat. Nos B. Iacoponi pharmacopolae, unguentarium Agyrtam adiecimus.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
