# Urania Victrix 3.1.1

Jacob Balde, Urania Victrix, Sensus III. Odoratus. Epistolarum Liber Tertius., Odoratus Uraniae.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.1.1

Per litteras florido stylo scriptas, qualibuscumque potest modis, tenerrimum et fragrantissimum amorem suum Uraniae inspirat. 1. Blanditur Odoratus Animae, Dominae suae. 2. Sua tamen obsequia vicissim agnoscenda per odoriferos meatus ingerit; ob quae nec visu, nec auditu inferior duci debeat. 3. Se quidem non pascere ventrem oculos, aures: sed cerebrum, nobilissimam Humani corporis partem. 4. Quamquam et conviviis Veterum Romanorum Persarumque , immo omni aevo odoramenta quoque adhibita praevaluerint. Quid epulae, ipsaeque cenae Pontificum sine aromate? 5. Cur odoratus non ametur, et amet? Cum pulcherrimi quique, iuvenes, in germina postea conversi amaverint, fuerintque in amoribus. Hinc praestantissimi flores, herbae saluberrimae. 6. Quid Myrrha pretiosius? Quid balsamo fragrantius? 7. Quid ture divinius? Eius odore ipsum Deum delectari 8. Peccata Visus et Auditus, olfactum acerra expiare; Sacerdotali quadam dignitate et praerogativa. 9. Ceterum et Organum huius Tertii Sensus, Naturam praestantissimum fecisse. Sine naso, nemo sagax, cum indecoro nemo pulcher erit. 10. Formam et Maiestatem imperantium, unice a naso pendere. 11. Certe nasutos, non auritos laudari. Lustrentur Academiae , Lyceae , Stoae , Curiae Templa. 12. Indicare etiam P. Ovidium Nasonem , quid longior acutiorve nasus portendat. 13. His de causis, petit iste Sensus, ab Anima prae ceteris tenerius foveri ac diligi: Animam Spiritum esse; se plenum spiritibus odoriferis. Nulli ergo castius nupturam.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
