# Urania Victrix 3.1.2.47-91

Jacob Balde, Urania Victrix, Sensus III. Odoratus. Epistolarum Liber Tertius., Odoratus Uraniae., lines 3.1.2.47-3.1.2.91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.1.2.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.1.2.47

Dilectique puer moriens in funere cervi,
Plorat cupressus, qui Cyparissus erat.
Carpitur, ut plagas Anemone caerula sanet
Sic ipsum medicus mactat Adonis aprum.
Vulnera quae pando figit sus improba rostro;
Haec, mora ni fuerit tardior, herba levat.
Quid Crocus et Smilax? An non fuit utraque Virgo ?
Laudantur rubri mollia fila croci.
In mentham Menthe concessit aquatica Lotos,
Indole levata nunc quoque lambit aquam.
Leucothoe sudat manantque ex cortice guttae:
Unde Sacerdotum maior acerra litat.
Populeis liquidum destillat frondibus aurum.
Affluit electro divite ripa Padi .
Sunt Phaethontiadum lacrimae: quibus usa peremptum
Deflevit fratrem praefica Silva suum.
Caraque tum fuerit Clytie notissima soli,
Flos novus ad Solis vertitur ora sui.
Observat gyros igitur cursumque maritis
Cum surgente oritur, cumque cadente cadit.
Quid melius Myrrha fuerat sata sanguine regum,
Progenies Cynarae multaque rixa procis.
In nomen conversa suum post vota Deosque
Fata frutex. frutici nobilis humor inest.
Durat enim arcanis imbuta cadavera succis.
Integraque et nulla tabe solita manent.
Purpureas mortes ceroma hoc sancit in aevum
Plebeias etiam trans mare nauta vehit:
Aegrotis medicos ut dispensentur in usus.
Viribus his pollet lotus et unctus homo.
Me scit vera loqui Nilo circumflua Memphis .
Mumia, tres cara est. hoc quoque nomen habet.
Servat munitos artus ab edacibus aevi
Dentibus: et mutilat, debilitatque necem.
Si mihi te dederis, neque dedigneris amantem:
Tecum etiam Pario modo videbis agi.
Quod semel amplector, nec in ipsa morte relinquo
Habeas; et aeterni nectaris imbre rigo.
Defendo a colubris: servo putredinis expers.
Effugies per me secula, Fata, situm.
Dilectae exuvias rapiam de faucibus Orci :
Inque tuos cineres murrhea dona dabo.
Adiciamque super sudantia balsama funus.
Tanto fragrabit postuma fama magis.
An quoque tura piis adoleri manibus optas.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
