Latin
Sensus III. Odoratus. Epistolarum Liber Tertius., Urania Odoratu I.
Jacob Balde, Urania Victrix 3.2.1
Unproofread scanNot analysed yet
Paucis: Urania . Sensui huic plurimum favens, uti Virgines florum et sertorum fragrantium amantes sunt: argumenta tamen eius odorifera a pulcritudine physiognomica sagacis nasi, Et ab ipso Ovidio Nasone deridiculo habet. 1. Urania cum Odoratu, tertio sensu corporis sui, simplici et fideli ministro, innocentibus facetiis familiarius iocatur. Laudat et irridet. 2. Nimium Odorum usum cupiti nocere. 3. Omnes paene flores herbasque et arborum stirpes, in quibus enumerandis, superbiat, excepta lauro, impuri amoris monumenta esse, foedis Poetarum fabulis conspurcata. 4. Imprimis autem Myrrham: Germen, quoniam salutare et condiendis funeribus aptum, per tam mira fabularum involucra tractum. 5. At qui propter Myrrhae condimenta, balsamique livorem, quo funera imbuuntur; nullam sane prudentem Virginem, et suae lampadis oleo contentem, Myropolae nupturam. 6. Quis nesciat lascivum flore meretricis Regnum, apud veteres Romanos ,Assyriosque magna incrementa sumpsisse? Vario suffitu rosisque per triclinia, ad irritamentum luxuriae dispersis ceterum solo odore qui pasci cupiant, paucos convivas inveniri. 7. Ornamentum vultus humani, quod ait, magnam quidem partem a naso pendere: etiam signum auctoris ingenii et docilitatis esse: dari nihilominus Nasutos et deformes, et stupidos. 8. Ovidium Nasonem ,quem suum praedicet, tantum non habuisse nasum in Italia ,quantum in Scythia ,ibi in exule productiorem factum. 9. Ut autem concedat, Nasum inter praestantia corporis membra numerari; nimirum hoc potius canes, prae hominibus gloriari posse. 10. Porro Urania detestari procos, puellas naso suspendere solitos. 11. Pudeat, quod a rhonchis, Nasonum classicis, iactantibus famam quaerat. 12. Itaque rectius facturum Odoratum, si Animae, Dominae suae, se submittat, et retento naturae ordine, Visui atque Auditui cedat.