# Urania Victrix 3.2.2.1-46

Jacob Balde, Urania Victrix, Sensus III. Odoratus. Epistolarum Liber Tertius., Urania Odoratu I., lines 3.2.2.1-3.2.2.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.2.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.2.2.1

Cara salutantis Dominam fragrantia charta;
Reddita vix coepi solvere fila manu.
Fallor an Elysiis dicebam, afflamur ab hortis?
Aspirant Zephyri : tota papyrus olet,
Absque tuo poetam dignoscere nomine certum
Auctorem. sed nec gemma videnda fuit,
Prodit Odoratus propriis se dotibus ipsum.
Quod satis ostendit dux gregis ipse caper
Cominus inter oves sentiri atque eminus hircus
Ut possit; pars est muneris tua tui.
Ecce rubens subita nasus tibi pingitur ira:
Nec potes insontem dissimulare iocum!
Quid fremis? Hunc Sensum sexus tener aestimat omnis.
Mitte supervacuos, Nasus amice, metus.
Auxilio cuius memini, sum saepe refecta:
Cum iacui vitae nescia paene meae.
Balsama linquentes animos admota reducunt.
Si quando subitis obstipuere malis.
Membra reviviscunt; redeuntque in corporis usum:
Ut solet affuso surgere flamma mero.
Ni te diligerem; nollem festiva videri
Cum famulo scribens esse iocosa meo.
An maius nomen cupis extorquere mariti?
Difficile est, servo dicere, noster amor.
Officium transire suum non debet alumnus:
Nec Dominae dextrum poscere verna lacus.
Germina grata mihi, fateor, transmissa fuerunt.
Quis non Veris amet multicoloris opes?
Caltha, chamaedriades, et certans nardus anetho:
Salvia, vettonica , lychnides, euphrasiae:
Buphtalmi, heliopus, cava tintinnabula, bellis,
Iunctaque Corycio roscida thymbra croco:
Missa quoque est Cyane; stellaeque nitens amelli:
Et cum chrysantho flos, amarante, tuus.
Laudo quidem studium desideriumque placendi:
Sed cerebro florum copia tanta nocet.
Laeditur illud enim, nimioque offenditur usu.
Est modus in rebus, qui violatus obest.
Candida quin etiam, quia fortia, lilia turbant:
Ac tanto, quo sunt candidiora, magis.
Tolle rosas: Paphii detestor signa doloris.
Spina, est e Veneris vulnere facta rosa.
Nil castae mentis redolent, nil virginis halant
Flores, quos Amathus , blandaque Cyprus alit.
Asseris et reliquos, iuvenes plerosque fuisse:
Quorum florentes Diis placuere genae.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
