Latin · Elegiac couplet
Sensus III. Odoratus. Epistolarum Liber Tertius., Urania Odoratu I., lines 3.2.2.138-3.2.2.168
Jacob Balde, Urania Victrix 3.2.2.138-168
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo te Botane ,te tua Chloris amet.
Urania tanto poteris renuente carere
Suavius appendix tertia dicar ego!
Odi, qui nymphas naso suspendit adunco:
Quod tu saepe facis: quod similesque tui.
Fallere credentes non est operosa puellas
Gloria Simplicitas digna favore fuit.
Illud ridiculum: quod saltu quaeris honorem:
Dum iactas rhonchos, leno timende, tuos.
Dote mala fruere, atque indulge naribus uncis.
Quae sapiet, talem nolit habere virum.
Aptior ad Martem cur non accingeris armis?
Pro lituis rhonchi classica rauca sonent.
Blandior alter amet: tu formidandus in hostes
Irrue et hoc strepitu Suecica castra fuga.
Parce mihi saltem: nolo Nasutia dici:
Nec meus, ut spero, Naso maritus erit.
Contempsi Auditum: reieci interrita Visum:
Me tibi submittam, qui nihil eius habes?
Nube pari, scribis: tamquam si Spiritus esses!
Corporis es membrum. Spiritus esse nequis.
Mucorem ex cerebro debes educere et almum
Aerio flatu continuare diem.
Visus et Auditus te sunt in honore priores.
Iste mihi rectam monstrat ad astra viam:
Hic docet, et vitae tradit praecepta beatae.
Multa per hunc disco, quae didicisse iuvat.
Tu tantum flores, tantum proponis odores,
Cedere te geminis Fratribus ergo decet.
Haec mea censura est. iubeo substringere vota.
Instanti verbum tristius addo: nego.