# Urania Victrix 3.2.2.47-92

Jacob Balde, Urania Victrix, Sensus III. Odoratus. Epistolarum Liber Tertius., Urania Odoratu I., lines 3.2.2.47-3.2.2.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.2.2.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.2.2.47

Hinc Metamorphoses lepidas ab origine mundi,
In tam diversis nomen habere locis.
Corpore mutato Cyparissum in funus odorum
Languidulam quoque post fata fragrare animam
Scimus Amatorum varias spirare figuras:
Scimus flagitiis emeruisse decus.
Si Laurum excipias; nemo non desiit ante
Moribus, et vita floridus esse sua.
Vincla pudicitiae rupere. Hic turpis adulter,
Moechus hic; haec meretrix, hic catamitus erat.
Audes incestam tumulo producere myrrham!
Infra omnes frutices quae tumulanda foret.
Myrrha patrem, sed non ut filia debet, amavit:
Foeda suae paelex matris, avique nurus.
Ah, quanto satius siluisses flebile monstrum:
Quod peperit diri ventris, Adonin , onus.
Ipse tamen vates, qui prodidit: Illac nova tanti
Utilis utcumque est, non fuit arbor, ait.
Hoc unguen mihi tu, pretiosa Fata, minaris?
Stulte: sed ex nostro forsan amore sapis.
Ne mihi promittas fragrantius, oro, sepulchrum.
Spe tumuli, nubet femina nulla viro.
Sandapilam fabrices ex cedro, sive cupressu:
Mollius Uranie viva iacebit humi.
Malo sine ungentis sub aperto degere caelo:
Mortua quam nigras uncta subire specus.
Non patiar lacrimis me paelicis huius inungi,
Ante scatens fieri vermibus esca velim.
Nil costum, Cilicumque libros, vel cinnama curo:
Dum bonus ex tumulo nominis halet odor.
At tu Romanos pergis iactare paratus:
Flore coronatus impediente scyphos:
Dispersam nardi pluviam! Stillavit amomum
Nubibus! Assyrius fluxit in ora liquor!
Exoptasse aliquos inter convivia, toti
Ut fierent nasus tantus olebat Arabs .
Ut nihil infirmem: saltem hoc fatearis oportet:
Aere qui solo pascitur, hic miser est.
Nemo, reor sitiens, seu quem premit ardor edendi,
Cauponem siccum vult vel habere coquum.
Spes quamvis animosa rei concedit: et anser
Tostus nidorem ponitur ante suum.
Responde: Sponsam sectaris, an illius umbram?
Si prius: asserti testis es ipse mei.
Quod si posterus; sequerisque umbrantia tantum:
Sufficiet tenuis solus amoris odor.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
