# Urania Victrix 3.4.2.140-172

Jacob Balde, Urania Victrix, Sensus III. Odoratus. Epistolarum Liber Tertius., Urania M. Caeciliano Sasafras Pharmacopolae ., lines 3.4.2.140-3.4.2.172. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.4.2.140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.4.2.140

Philtra nocent animis, vimque furoris habent.
Libera res amor est. Nullus Busiris ad aram;
Nemo vel admoto cogit amare bove.
Tune mihi philtrum cum tot furialibus herbis!
Hic lepor, haec ars est, haec apotheca tua!
Quid faceres hostis, qui sic illudis amator?
Extinctamne tuam me procus esse cupis?
Tune mihi philtrum Stygiae de lacte capellae:
Aut quibus exuta est pexa Megaera comis!
Qui primus potuit talem componere sucum ,
Et dare suspecto mista venena favo:
Ille etiam propriam potuit iugulare parentem:
Ille superiectum contumulare patrem.
Ille trucidavit pulsa cum coniuge socrum,
Sustulit et natos ense vel igne suos.
Tune mihi philtrum! Qui te genuere leones?
Hyrcanae in silvis an peperere tigres?
Excisum scopulis invenit nauta marinis:
Lactentis nutrix turpis hyaena fuit.
Matribus Haemoniis et amara Colchida peior,
Sanguine mutasti flumina versa retro.
Per te sopitis Luna incantata iuvencis
Haesit, telluris non subeunte globo.
Si mihi misisses manifesta piacula: virus
Castoreum , Euboici gramina nota soli;
Aut strigis exuvias; fortasse ignoscere possem.
Talia non animum laedere sumpta valent.
Fraudibus insontem vetitis voluisse puellam
Perdere, quid sontem, te meruisse putas?
I procul. I nostri funestum dedecus aevi:
Et pete cum sucis Thracia Regna tuis.
Simia cum gallo comitetur et anguis iturum.
Sit species tumuli Culleus iste novi.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
