Latin · Elegiac couplet
Sensus III. Odoratus. Epistolarum Liber Tertius., Geraldus Battalianus Alesso Archiater Botanicus Uraniae ., lines 3.5.2.1-3.5.2.45
Jacob Balde, Urania Victrix 3.5.2.1-45
Unproofread scanNot analysed yet
Te salvere iubet, qui, si caritura salute es,
Ferre potest medicam Battalianus opem.
Quae verbis alii non pondus habentibus optant,
Praesto ego: nec nostrum est salve et inane vale.
Ille valet, iubeo quem nostra ex arte valere.
Scribimus: et vitam charta salubris olet.
Hanc aeger poscens recipit: simul atque recepit;
Germinat afflicti corporis aegra salus.
Incipiunt vivis artus revirescere ramis.
Ex radice nova pullulat arbor homo.
Arbor homo inversa est: per nos exsurgit in altum,
Quae iam spectabat fronde caduca solum.
Optimus est Olitor tali Galenus in horto.
Semanimes truncos ipse animare potest.
Quod nos arboribus sumus; hoc pulcherrima nobis,
Si stirpem Medicam diligis, esse potes.
Morbus amor. Delicta iuva. Tu vulnera sanas
Intima: tu plagis utilis herba meis.
Inventum Medicina Die est: oracula certe
Eius, honorari nos manifesta iubent.
Ipse opifex rerum: nec scitur Apolline quisquam
Inter adorandos mitior esse Deos.
Ipse modum reperit, Mortales arte iuvandi;
Atque salutiferas sulpure sparsit aquas.
Ipse salem per stagna sacrum canentia fudit:
Unde suum Tellus, ceu Thetis uber habet.
Promanant fontes: Baianaque litora iuxta
Arcano scatebrae molliter igne tepent.
Est aliquid, Divum concesso munere, tetram
Et scabiem, et quamvis posse fugare luem.
Consule Naturam. cunctis animantibus usum
Indidit; et nulli est dura noverca ferae.
Saucius a telo dictamnum cervus et ursa
Plena remordenti sanguine quaerit apes.
Sunt noti lapides avibus . Chelidonia dignum
Nomen habens, oculos sanat, hirundo, tuos.
Unica quam multas dotes habet herba Tabacum!
Illa suas vires utilitate probat.
Dissipat humores capitis, cerebrumque serenat.
Exhaurit faeces, laetitiamque ciet.
Si pituita gravat, nihil est praesentius illa.
Solvitur, et rupta nube catarrhus abit.
Praeterea expellit saniem, liventia plumbo
Vulnera, purgata tabe, coire facit.
Partem mitto tibi. Partem servavimus unam.