# Urania Victrix 3.5.2.46-88

Jacob Balde, Urania Victrix, Sensus III. Odoratus. Epistolarum Liber Tertius., Geraldus Battalianus Alesso Archiater Botanicus Uraniae ., lines 3.5.2.46-3.5.2.88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.5.2.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.5.2.46

Utraque coniungi, te mihi dante, potest.
Heu mihi! Quod nullis Amor est medicabilis herbis:
Nec Medico prodest ars bene nota suo.
Plaga sedet venis; penitusque infixa medullis
Aestuat: et patuli vulnus amoris hiat.
Uranie , tu sola potes miserata mederi.
Ut valeam, votis annue Virgo meis.
Sanabor, simul ac fueris Nicotia nostra.
Nemo Dioscorides certior alter erit.
An sumus indecores? Meque aspernata rogantem
Negligis? Ah nescis improba , te quis amet.
Cogeris aegra tamen nobis medicantibus uti.
Tunc simul argenti vena manusque datur.
Si nullus toto Medicus superesset in Orbe:
Omnis ad interitum deproperaret homo.
Sunt fragiles artus: corpuscula nostra fatiscunt.
Vagis in cunis floscule: moxque tepes.
Vix orimur, morimur: pendetque occasus ab ortu.
Exclamant tumuli: pulvis et umbra sumus.
Caussa patet. Pugnant secum et discordia semper
Sunt elementa sibi, saevaeque bella gerunt.
Compacti tamen his stamus, cadimusque vicissim.
Carpimur et nostra est vita; perire semel.
Vis Leti violenta nimis. Nos frangimus arcum:
Obiectu nostro crebra sagitta perit.
Vel cadit in vanum, vel retro vertitur acta.
Praesentem clypeum se medicina facit.
Non unus tantum Rex nostram exercuit artem.
In Ponto celebris laus Mithridatis erat.
Et Salomonis erat. Medicamina Pontica nescis?
Ignoras, credo, quod fit Apollo Deus.
Noster hic est fautor: cunctis praeponimus illum.
Cedit Atlantiades : cedis Iacche pater.
Ille quoque, in cautes trifidum qui conicit ignem:
Et qui caeruleis per mare currit equis.
Hunc penes est Tenedos , natalis et insula Delos :
Et viridis Cynthus , cum Patara que Claros .
Hunc penes et Delphi , Tripodesque atque omne futurum
Mente potens sciri: quod fuit, est, et erit.
Eius ope exploro morbos in corpore clauso:
Quandoquidem cordis nulla fenestra patet.
Lanificasque parum est nobis parere Sorores :
Nosque pati, lanam suppeditare colo?

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
