# Urania Victrix 3.5.2.89-137

Jacob Balde, Urania Victrix, Sensus III. Odoratus. Epistolarum Liber Tertius., Geraldus Battalianus Alesso Archiater Botanicus Uraniae ., lines 3.5.2.89-3.5.2.137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.5.2.89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.5.2.89

O quotiens Parcae neverunt ultima fila,
Materiam Medico substituente novam
Atropos o quotiens iam iam scissura, quod instat,
Forfice reiecta sistere iussa fuit.
Sic conclamatos mediis revocamus ab Umbris,
Evae virque suus redditur, Eva viro.
Nonne soluturae Lachesi vitale volumen
Tardamusque manus, inicimusque moram?
Tantum ut consequerer decus in patriamque referrem,
(Constat enim fama Dux Medicusque sua;)
Concessi Paduam , praeclari Antenoris Urbem:
Ussit dum calidum prima iuventa iecur.
Inde alias longo tractu peragravimus oras.
Aemula Veronae Mantua visa mihi.
Nec te praeterii Florentia , filia Veris.
Cum magnis Ducibus non minor ipse fui.
Aldovandorum lustrata Bononia Sedes.
Excellit doctis Urbs habitata viris.
Ultima Terrarum caput et suprema potestas,
Fovit successus maxima Roma meos.
Notum Pontifici virtus clarissima factis
Reddidit . Optabam figere posse pedem.
Abstrahit Orator ferrugine clarus Ibera ,
Vidimus occidui Solis utramque domum.
Grandibus Hesperiae Madritum immistus obibam.
Lauta invitati conditione sumus.
Bis tria ut acciperem mercede Talenta rogabat.
Accubui mensae, quae prope prima fuit.
Ulterius sed me rapuit festina cupido.
Transivi pontem, Sequana late, tuum.
Liligera Procerum circumvallante corona,
Artis monstra meae conspicienda dedi.
In desperatos clavam convertere morbos
Coepimus: Herculeis viribus aequa fuit.
Depulimus febres infixas ossibus imis .
Cessit ad infernum pestis abacta canem.
Serpentes domui cancros: unique Dynastae
Calculus extractus paene trilibris erat,
Exutas podagra plantas salientibus haedis
Ilicet, et capreis fecimus esse pares.
Me non vana loqui, sanatus munere nostro
Parisiis senior scis Barabassar eques.
Ille quidem proprio digiti nos induit auro.
Anulus est fidei testis opisque meae.
Crede mihi, Uranie : tibi quem donamus habere,
Fulserat in magni pollice Regis Onyx.
O te felicem, si me prius ipsa beatum
Feceris, alterius pendet ab alter ope.
II. Dat Galenus opes, vetus et vox publica vulgi est.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
