# Urania Victrix 3.6.2.273-316

Jacob Balde, Urania Victrix, Sensus III. Odoratus. Epistolarum Liber Tertius., Urania Geraldo Battaliano Alessoni, Unguentario ., lines 3.6.2.273-3.6.2.316. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.6.2.273
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.6.2.273

Sicne tibi illudi passa es miseranda puella!
Impia quid dubitas et scelerata mori?
O nimis insipiens extincta lampade Virgo!
Absque oleo fatuum digna subire chorum.
Cum tibi canna data est, iam iamque admota labellis:
Eventus poteras signa notare mali.
Signa cubile dedit: motae tremuere columnae:
Et sunt, quae Lemures exululasse putent.
Concutiens alas insedit noctua tecto.
Impia quid dubitas et scelerata mori?
Ter fuit accensius; ter cereus exspiravit:
Aereque in summo turbidus arsit apex.
Fistula ter sumpta est, et inhorruit aura tenebris:
Terque manu excusa, fistula lapsa fuit.
Attollo lapsam: contraque haec omina pergo.
Impia quid dubitas et scelerata mori?
Quid Mater Virgo, quid Natus Virgine dicet?
Avertet faciem tristis uterque suam.
Haec Sponso promissa fides? Sic foedera sancis?
Haec illibato debita iura toro?
Si nescis, Brasilo quaecumque incenditur haustu,
Foetentes animas turpis arundo facit.
Sulpur odorata es, ruptique bitumen Averni .
Impia quid dubitas et scelerata mori?
Qualia Dilectus porro tuus oscula carpet?
Lilia qui casti cordis et oris amat.
Ille tibi cedros silvae Libanitidos offert,
Tu taxum praefers, Americumque laser!
Ille Engaddinis nutritas collibus uvas:
Et tu barbaricum germen oles!
Ille botrum Cypri : quo nil fragrantius omnis
Autumnus coeli, nil quoque maius habet.
Tu caput et nares Hecateide polluis herba
Impia quid dubitas et scelerata mori?
O qui te fluvii, quae te maria ultima lustrent!
Purgabunt maculas balnea nulla tuas.
Non si praerupto, cursu despumet Araxes :
Coniungantque suas Oenus et Hister aquas.
Non si mergaris toto Iordane profunda;
Eluere hanc maculam Nereis ipsa queat.
Callirhoe refugit: Crocale desperat et odit.
Impia quid dubitas et scelerata mori?
Immo age et hyssopi cinere et salis imbre ruentis,
Squalida te lacrimis et miseranda lava.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
