# Urania Victrix 3.6.2.92-137

Jacob Balde, Urania Victrix, Sensus III. Odoratus. Epistolarum Liber Tertius., Urania Geraldo Battaliano Alessoni, Unguentario ., lines 3.6.2.92-3.6.2.137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.6.2.92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.6.2.92

Consule Naturam, cunctis animantibus usum
Indidit: et nulli est dura noverca ferae.
At vos Naturam vestris evertitis armis.
Arma voco pilulas, pharmaca, triste garum:
Ceteraque ingentes functis implentia fossas
Instrumenta necis, non numeranda modo.
His, puto, sat multos sine ferro aliove paratu
Caeditis. Accingi non opus ense latus.
Adice: quod gratis relevet Natura dolentem.
Vos aufertis opes, dum male fertis opem.
Conicimus causas morborum in corpore opaco.
Dicere quod patiens debuit, inquit Agens.
Ars enim nihil est, nisi Divinatio, vestra.
Tristis et infelix exitus acta probat.
Caecaque Fortunae non tam dubitabilis urna est:
Quam quod in incertum vos schediasma datis.
Saepius ambigitur: gallinane scalpserit uncis
Unguibus; an Lachesis scripserit atra colu.
Cum mors saeva furit iaculis: nos frangimus arcum:
Obiectu nostro crebra sagitta perit.
Iura, te Mortis telum avertisse vel unum:
Per te servatum funeris esse pedem.
Cogeris aegra tamen nobis medicabilis uti.
Si cogor: quid habes, dic, nisi nolle meum?
Iamne mihi morbos, extremaque Fata minaris?
Ut Dii te! Mea Lux: ultima verba premo.
Si nullus toto Medicus superesset in Orbe:
Omnis ad interitum deproperaret homo.
Lectio, si nescis, variat. Contraria multi
Puncta tuis figunt, dissimulanda tibi:
Terrigenas plures subituros tardius Orcum :
Si Medicus toto nullus in Orbe foret.
Secula conversam refer ad Saturnia mentem:
Iudicis haec partes infitiantis agent.
Tempore, quo ripae trudebant flumina mellis;
Et secuit medios lacteus amnis agros:
Silvae tecta dabant, patulaque sub arbore mensas.
Pressa quiescenti praebuit herba torum.
Tunc, sicut tristi medicamine nullus egebat:
Sic quoque nec Medici cura, nec usus erat.
Quin, sub adhuc nulla fusco lanuginis umbra,
Corpora dicuntur sana fuisse Iove .
Spica famem pepulit, vel proxima glandibus ilex:
Hausta sitim palmis pura duabus aqua.
Barbatus tandem morbos invexerit, et una
Barbatos Medicos. Sunt mala mixta bonis.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
