# Urania Victrix 4.1.2.46-93

Jacob Balde, Urania Victrix, Sensus IV. Gustus. Epistolarium Liber Quartus., Hippolytus Scarbaza Venator Regius Uraniae ., lines 4.1.2.46-4.1.2.93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.1.2.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.1.2.46

Scis, cuius Theseus fuerit pater inclitus Heros.
Virtus in veteri semine prima latet.
Quamquam devicta non dicar Amazone clarus;
Aut captis Thebis ; Pirithoive comes:
At non imbellem Latonia dixerit umquam.
Sunt mihi cum saevis bella gerenda feris.
Venator rigidus vix vero a milite distat.
Certe eadem in silvis saepe pericla manent.
Vulnus uterque facit telis armatur uterque;
Instruit in caedem cautus uterque dolos.
Saetiger ardet aper: contraque obnoxius in hastam,
Ore canes rapido fulminat, ore viros.
Nempe lacessito malis occurrere tauro:
Obvia qui veluti iactat in astra pilas.
Unius in dentem cecidit Cythereius olim:
Sanguineque effuso planxit Adonis humum.
Te debellasti brutum, Meleagre furorem:
Praevenit telum sed Tegeaea tuum.
Quod minime credas: timidis quoque subsilit ira:
Tutatur pellem bellua quaeque suam.
Ardua terribiles surgunt in cornua cervi:
Cum stimulat Furiis exagitata Venus .
Insiliunt ursi: crassaque morantia mole
Corpora, et a plumbo saucia, fraude levant.
Assurgunt bipedes, et cespite vulnera celant.
Vix Helice maior, vix Cynosura Polo.
Amplius audemus. Noster tota Africa saltus:
Tota est Europe : tota quoque est Asia
Caeduntur tigrides: mordet venabula pardus
Cumque leone suo capta leaena gemit.
Amphitryoniadem deposcat talis arena:
Et quos Carpophoros Martia Roma tulit.
Ipse stupens nostros Gradivus saepe labores,
Attonitos, visa strage, retorquet equos.
Principibus placuisse viris si maxima laus est:
Ut celebris Lyrica laude Poeta canit;
Nos magis ex omni turba comitante placemus.
Strenua pars Aulae. Maxima pompa sumus.
Clarescant alii studiis: praecedimus omnes,
Instructos pennis eloquioque viros.
Dianam , quamvis cerebro Iovis edita summi,
Cogitur a longe moesta Minerva sequi.
Signa canunt. Haurit pavor exsultantia corda:
Maenala Maenalio carmine rauca sonant.
It campis acies certis distincta maniplis,
Fune ligatorum cum legione canum.
Harpalos, Ichnobates, Melaneus, cum Laelape Theron,
Nebrophones, Lachne Galla, Lacaena Nape;

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
