Latin · Elegiac couplet
Sensus IV. Gustus. Epistolarium Liber Quartus., Hippolyto Scarabazae Venatori Regio Urania ., lines 4.2.2.1-4.2.2.46
Jacob Balde, Urania Victrix 4.2.2.1-46
Unproofread scanNot analysed yet
Quis mea Venator necopinus limina pulsat?
Exhibet hirsutum charta notata procum.
Scribendi mos iste novus, neque cognitus ante.
Explevit calami stricta sagitta vicem.
Nil tamen evincis Nec te suspendere naso
Flante, diu texens verba dolosa, paro.
Silvestres capreas noto venare recessu.
Quaere alibi dammas . Non ero Damma tua.
Aeterno mentis stat votum adamante ligatum:
Unius in sponsi casta venire manus:
Quem peperit Virgo: qui se mihi praebet edendum;
Non ursi plantas, hinnuleive iecur.
Agnum caelestem vervecibus impia mutem!
Aut vendam gemman pro petasone meam!
Sit procul a nobis talis dementia picae,
Praegnatis morbus, Virginis esse nequit.
Atque hoc propositum flectetur munere nullo.
Non nisi cum vita finiet atra dies
Egregio potes ore quidem Scarabaza ,ferinae
In laudes, plus quam Tullius ,ire tuae.
Sint tua gallinae Numidarum fercula nigrae:
Vulnereque agresti fixus et emptus aper.
Sum contenta mea, modicis cum pultibus, offa.
Frugales nondum desipuere cibi.
Naturam paucis contentam, nutrio paucis.
Quod satis est, tellus mitis ubique creat.
Aucupio praestes quamvis Henricus ut auceps:
Nec curo illecebras; nec mihi Caesar eris.
Forsitan Uranien escae dulcedine falles!
Pauca velut volucrem fallere grana solent.
Non adeo rudis est, caecaque cupidine fervet:
Ut mox in cassas decipienda cadat.
Es quoque piscatore: sed amantis displicet hamus.
Obvallata procis omnia tuta timet.
Namque ut me capias, Siculi murena profundi,
Cumque sacro mullus creber in ore tuo est.
Ah, quotiens leno promittit grandia cete!
Grandia: sed postquam ducta puella fuit!
Post noctem, in minimos pisces promissa dehiscunt.
Saepe nec in mensa gobius unus erit.
Ut tamen et praestes: non sunt Halieutica cordi.
Si repleat ventrem tosta farina, sat est.
Disce meo exemplo, pretiosis posse carere,
Sit bene moratus venter: amabit olus.
Estis, io, Regum (sed proh dolor!) inclita pompa:
Invidiosa tamen, quin onerosa nimis.