# Urania Victrix 4.2.2.137-154

Jacob Balde, Urania Victrix, Sensus IV. Gustus. Epistolarium Liber Quartus., Hippolyto Scarabazae Venatori Regio Urania ., lines 4.2.2.137-4.2.2.154. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.2.2.137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.2.2.137

Intravit silvas; foeta et spelaea luporum.
Tantum unam fertur pertimuisse lupam.
Sume animos tales: spretosque Cupidinis arcu,
Impiger in solas dirige tela feras.
Velle iubas, saetas suis erue, cornua trunca.
Taygeti et Cynthi per iuga tende plagas.
Parthenios saltus intactos, nosque relinque.
Scis tamen exemptum Virginis esse nemus.
Si potes uxores, ut scribis, habere Napaeas :
Has rogo, neglecta me, potiturus habe.
Quod dixi, repeto, Coniunx Venatica non sum
Quaere alias dammas : non ero Damma tua.
Muneris oblati quam paene oblita fuissem!
Scito tamen: quod non Gellia fusca vocet.
Ipse tuum leporem , cum sis deformior urso,
Turpibus a naevis emaculandus ede.
Virgo satis pulchra est, quam nulla piacula foedant.
Casta verecundi iam decus oris habet.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
